PL 103, col. 361

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

coenobia, et maxima monachorum exstat multitudo.
16.
Orta autem fame gravissima per idem tempus,
coepit multitudo pauperum, viduarum et pupillorum
ad eum confluere, ac portas monasterii
viasque stipare. Quos ille intuens inedia tabidos,
imo ipsa jam pene morte glutitos, angebatur, quoniam
unde tantam pasceret multitudinem ignorabat.
Sed quia nihil deest timentibus Deum, quousque
fruges attingerent novas, quae fratribus sufficere
possint, seorsum jussit reponi, caetera per constitutos
fratres per singulos dies praecepit largiri. Carnes
etiam armentorum oviumque dabantur per singulos
dies, lac etiam vervecum praebebat auxilium.
Siquidem fecerant sibi tuguria congruis locis, in

quibus usque ad novas habitarunt fruges. Deficiente
cibaria, rursus ea quae in fratrum reponi jusserat
usus, mensurare praecepit: quod factum est ter. In
fratrum vero animis tantus inerat affectus misericordiae,
ut libenter etiam impenderent, si fas esset,
cuncta. Nam quae sibi subtrahere poterat quisque,
clam deferebat inedia consumptis: sicque vix erepti
a famis fuere periculo. Aliquoties enim in ore
panem habens mortuus reperiebatur.
17.
Nec illud silendum puto, quia cum pene provinciam
illam eodem tempore perversum Feliciani
invaserit dogma, hic ab omni pestifero perfidiae errore
illaesus ope divina intus evasit, multosque,
non solum infimos, verum etiam praesules Ecclesiae
suo eripuit studio, et adversus nefandum dogma

veris disputationum jaculis armatus saepe congressus
est.
18.
Erat enim eo tempore et numerosa jam turba
fratrum, et in fervore perpetuae vitae succensa. Certabant
siquidem quis eorum esset humilior, quisve
in obedientia promptior, in abstinentia ardentior,
in vigiliis anterior, in loquendo posterior, in vestitu
vilior, in charitate ferventior: quibusdam etiam revelationes
fiebant. Quidam namque erat frater qui
juxta humanam honestatem minus erat compositus,
quem negligenter incedentem dum Pater perspiceret,
in animo eamdem rusticitatem judicare coepit.
Hic autem in extasi ductus, gregem columbarum
aggregatum cernens, quaedam mirae candoris fulgentes,
quaedam vero erant mira varietate distinctae,

quaedam autem solo capite tetrum colorem gestabant.
Qui cum sciscitasset quid hoc esset, dicta sunt
nomina singulorum, quorum aut negligentia fecerat
nigros, aut studium splendore nitentes. Is rediens
ad se, Patri quae viderat retulit, eumque ne se despiceret,
admonuit. At ille singulorum acta discutiens,
mentes fratrum, de quibus a fratre didicerat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.