PL 103, col. 362

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

turbatas reperiens, et benignum malagma castigationis
impositum ad congruam formam instituit.
19.
Sed antiquus hostis, aegre ferens unitatem et
augmentum boni gregis, nisus est quorumdam concutere
corda, ut bonum institutorem a proprio ovili
redderet extorrem. Plures quidem sua arte a monasterio
pepulit, pluresque turbavit, sed paratam tribulationibus
non valuit concutere mentem. Confractas
rursum recuperat perituras vires: sibi subjectos
instigat, inferre damna imperat, equos bovesque
furtim patenterque auferri jubet. Sed qui Deum
cunctis praeposuerat rebus, sine dolore amittit quae
sine amore possidebat. Certe pro nulla amissa re
unquam eum quisquam vidit commotum, perditam
nunquam repetiit, furatam nunquam quaesivit, furanti,

si captus est, beneficium praestitit, latentem
ne caperetur dimisit. Quidam enim cum equos monasterii
furtim auferret, a vicinis non sine vulnere
captus, et Patri est praesentatus. Cui ille impensas
praebuit, medicum instituit, sanatum incolumem direxit.
Contigit autem vice alia, cum venerabilis
Pater iter conficeret, alio secum comitante fratre,
quemdam equum a monasterio sublatum sedentem
obviare. Frater vero curiosis luminibus intuens eum
qui furatus fuerat esse cognovit, mox voce prorupit
monasterii esse equum. At ille silere eum jubet.
Saepe similare equus equum solet, ait. Seorsum
autem increpavit fratrem dicens: Et ego agnovi;
sed melius silendum censeo, quam verecundiam inferamus.

20.
Et quoniam omnipotens Deus qui cuncta
creavit, mira etiam congruis temporibus per servos
agit suos, quae per hunc gesserit, pauca relatione
perstringam. Ignis quodam tempore domum juxta
beatae Mariae Virginis basilicam sitam invasit. Sed
cum vorax flamma stipulam lamberet siccam, concurrerunt
dolentes fratres, domum quam non sine
magno labore construxerant, a rapidis flammis videntes
consumi, summoque studio satagunt, ne ignis
vicinam succenderet ecclesiam: illo enim omnis
impetus ignis ferebatur. Ad quod spectaculum etiam
Benedictus Pater accessit, cui protinus fratres, ut
orationibus eos adjuvaret, imperant. At ille festinus
obtemperans jussis fratrum, sese cum lacrymis ante
beatae Virginis et Dei genitricis Mariae altare prostravit.

Illo autem orante, mox divina opitulante
misericordia in contrarium impetus ignis convertit.
21.
Locustarum etiam tanta eodem tempore adfuit
multitudo, ut sua densitate radios absconderent
solis; quae conglobato impetu in vineam, quae monasterio
vicina est, vastaturae resident, ex qua quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.