PL 103, col. 367
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
libras ferme XL, ad suum in pace rediit quantocius
monasterium. Mox autem patrium ut attigit solum,
divisum per partem quod attulerat argentum benedictionis
gratia per singulorum direxit monasteria.
Fuit enim illi hoc nostris temporibus prae cunctis
singulare donum, benevola scilicet circa omnes piaque
consideratio, atque sollicitudo omnium monasteriorum
circa longeque positorum. Etenim ea crebro
visitabat, et ordine sanctae vitae imbuebat: de his
autem quae illi a fidelibus conferebantur, juxta numerum
habitantium, vel secundum posse transmittebat,
his qui magis indigebant amplius, exigua autem
indigentibus minus. Noverat utique singulorum
monasteria, eorumque nomina retinebat. Pallia vero,
quia singulis dare non poterat, per partes divisa ad
cruces saltem faciendas mittebat. Omnium denique
monasteriorum, tam in Provincia quam in Gothia seu
Novempalitana provincia consistentium erat quasi
nutrix fovens juvansque; atque ab omnibus amabatur
ut pater, venerabatur ut dominus, reverebatur
ut magister.
29.
Pauperum quoque summo cum studio secernebatur
portio, viduarum non patiebatur in alios expendere
usus particulas. Omnium siquidem sanctimonialium
viduarumque circa positarum noverat
nomina Captivis hilariter praebebatur redemptio,
nullus illo habente indonatus, ut reor, abiit, sed pro
posse omnibus omnia factus est. Quapropter ultro
quisque ei suam ferebat substantiam, quam in usus
pauperum, egenorum, viduarum captivorumque ac
monachorum expendendam compererat: ita ut a
quibusdam pene IV aut V susciperet millia solidorum,
vasorumque indigentibus distribuenda.
30.
Cura illi etiam erat ingens suos non solummodo
praedicationis reficere cibo, verum etiam quoscunque
obviare contingeret, mox coelesti eos alebat
pane; et ne oblivione salubrem amitteret escam, verbis
talibus ut tenacius inhaererent cordi inculcare
consueverat: Esto, inquiens, casto corpore et humilis
corde, quoniam Deo accepta non est superba castitas
aut humilitas inquinata. Quibusdam vero hoc inculcare
solitus erat: Si plurima tibi impossibilia esse
praecepta noscuntur, hoc exiguum serva praeceptum: Declina a malo, et fac bonum
[(Psal. XXXVI, 27)]
. Quae
sententia ita ei familiaris exstitit, ut tempore mortis
collectis omnium Patrum sententiis, unum ex ea
vellet conficere librum. Fratribus vero sibi subjectis
omni hora, in nocturnis scilicet, in capitulo, in refectorio,
pabula vitae praebebat.
31.
Et quoniam, dum benevolentiam ejus pandere
tentavimus, virtutum ejus copia palam occurrerunt;
pro viribus commodum decernimus quantulumcunque
de his nescientibus desiderantibusve enucleare.
Hoc enim comperit omnis qui ejus familiaritati adhaesit,
charitate eum vincere cunctos. Nunquam