PL 103, col. 368
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
enim quod sibi, sed potius quod utile aliis judicavit,
agere voluit: quod si fecisset, cito correxit. Charitatis
enim amore ut plures faceret salvos, aliorum
circuibat cellas, et eis Regulae sanctae pandebat absconsa.
Charitate itaque plenus, Arelato cum quampluribus
episcopis, abbatibus, monachis per plures
resedit dies, canonum decreta pandens, et beati Gregorii
papae homilias enucleans ignorantibus. Plenus
nempe charitate, ex diversis locis in suo coenobio
susceptos alebat clericos ac monachos, quibus magistrum
praeponens sacris imbuebat sensibus. Charitate
sibi injuriam facientibus munera destinabat.
Neque laborandum est ut pandamus quae melius
cuncti viderunt, perplures obsequio experti sunt.
32.
A rigore vero suae primae conversionis paululum
declinarat, quoniam impossibile opus assumpserat:
sed voluntas eadem permanebat. Siquidem cum
arantibus ipse arabat, cum fodientibus socius erat,
cum messoribus metebat. Et quamvis regio illa solis
calore esset adusta, et ita vapor ignis velut a clibano
procedens incendat potius quam calefaciat; hic suis
nimio fervore aestuantibus vix ante horam refectionis
aquae poculum indulsit. Nam labore defessi, igne
perusti, frigidam potius desiderabant aquam quam
vinum: nec erga eum quisque murmurare poterat,
quoniam similia patiebatur. Quae eis res non modicum
ferebat solamen, quoniam dum se arentem siti
cerneret, humanius erga suos agebat; nec laborantium
quis fabulis perstrepere audebat, sed manus
opere, linguae occupabantur psalmodiis. Euntium
enim et redeuntium ac laborantium ora divinis meditationibus
erant intenta. Saepe eum etiam palmas
caedere vidimus, eorum videlicet qui erga eum in
potu ciboque humanius agere conati sunt. Saepe sibi
positum vas mensurare conspeximus; et, sicut hi
qui cellario praefuerint narrant, aliis bibentibus vinum,
aquam excepto sabbato aut Dominica die saepe
bibebat. Saepe a cibo ejus pinguedinem subtraximus,
et ne vel exigua particula casei triti in eo inveniretur,
summopere curabatur. Carnem quadrupedum
a die conversionis suae usque ad extremum
vitae edere noluit: jus e pullo compositum sumebat,
si aliqua accessisset debilitas. Multos etiam per annos
primaevo tempore pinguedinem vetuit: caeteris
vero, quoties opportunum fuit, ea quae sibi negabat,
praebebat. Tanta enim ejus erat sollicitudo, ut si vel
modica grana leguminum, vel exiguae porri comae
cauliumque folia ab eo neglecta invenirentur, mox
digna excommunicationis animadvertebatur sententia,
cujus probaretur esse delictum. Sin autem quis
ei aquam ad lavandum porrigeret, et ut solet largius
quam decet effunderet, peccatum incurrere
fatebatur, eo quod discretionis non incederet calle.
33.
Erat illi et hoc singulare bonum. Nam si quis
cogitationibus concussam mentem gerens, mox ut