PL 103, col. 369

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

ad eum accederet, ejus salubre consilio tumultuosa
turba cogitationum abibat. Saepe etiam cum infestis
cogitationibus pulsatus quis, sicut a vero fratre didici,
diceret, quia ibo et pandam vos domno Benedicto;
illico importunus ab eo recedebat tumultus.
Si quis vero gravioribus esset detentus delictis, illi
cor suum pandens, consolationis recipiebat fomentum.
Si tristitiae morbo angeretur, accedens ad eum
mox laetus discessit.
34.
Aucta est autem turba monachorum Deo famulantium,
ita ut plusquam trecenti fierint, ob quorum
eximiam congregationem talem mansionem
construere jussit, quae mille et eo amplius homines
capere videtur, centum recipiens cubitos in longitudinem
et viginti in latitudinem: et quia caetera loca

eos capere non quibant, constituit locis congruis cellas,
quibus praefectis magistris posuit fratres.
35.
Accidit denique eodem tempore inundatio pluviarum,
quiescentibusque magistro cum fratribus,
subito ab ambobus ostiis ingredi redundans aqua
coepit ac quiescentium occupare domum. Pavore
vero fratres perterriti concite surgunt. Domus autem
latrinarum super torrentem magno cum labore fuerat
sita, quam tumens torrens nitebatur subvertere,
ita ut ab inferioribus conquatientes rauco cum murmure
undae in jam jamque ruituram prosilirent domum.
Concurrunt pariter media ferme nocte ad ecclesiam,
ubi ipse Pater perveniens primus, signi funem
arripuit, jussitque canere laudes, sanctorumque
implorare suffragia, atque cum lacrymis una Dei flagitare

clementiam. Post multas quoque preces adeunt
visere si jam domus foret subversa. Quo eunte venerabile
viro obscura sub caligine noctis, vepris cruribus
ejus haesit, nimioque taedio affectus, lacrymabiliter,
ut sedaretur inundatio, Deum deprecatus
est. Sed cum ad locum devenerunt, integro descendisse
pede aqua reperta est. Confisi jam de Dei adjutorio,
ad socios in ecclesia constitutos redeunt, et
beneficia Dei narrantes pariter benedixerunt Deum.
36.
Interea audientes ejus sanctitatis famam gregisque
ejus sanctam opinionem, postulare instanter
exempli gratia monachos nonnulli episcopi coeperunt,
de quibus Leidradus Lugdunensium pontifex volens
monasterium quod vocatur Insula-Barbara reaedificare,
quaesivit instanter qui ei initium bonae vitae

ostenderent, et accepit. Siquidem electos ferme a
grege XX discipulos, quibus praeposuit rectorem,
eosque Burgundiae partibus ad habitandum direxit:
quo praestante Christo Domino nunc in sancta religione
pollentes et florentes, praegrandis est turba aggregata
monachorum. Theodulfus quoque Aurelianensium
praesul, cum monasterium Sancti Maximini
construere vellet, a jam praefato viro postulat regularis
disciplinae peritos: cui mox assensum praebuit,
et bis denos illi monachos praefecto magistro misit.
Qui constanter in sancto studio decertantes, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.