PL 103, col. 372

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

40.
Gloriosissimus autem Ludovicus rex Aquitanorum
tunc, nunc autem divina providente gratia
totius Ecclesiae Europa degentis imperator Augustus,
sanctitatis ejus vitam compertam permaxime diligebat,
ejusque consilium libenter obtemperabat: quem
etiam omnibus in suo regno monasteriis praefecit,
ut normam salutiferam cunctis ostenderet. Erant
enim quaedam monasteria instituta canonica servantes,
Regulae autem praecepta ignorantes. Cujus
ille obediens jussis, circumivit singulorum monasteria,
non solum semel et bis, sed et multis vicibus,
ostendens monita Regulae, eamque eis per singula
capitula discutiens, nota confirmans, ignota elucidans:
sicque actum est, providente Deo, ut omnia
pene monasteria in Aquitania sita regularem susciperent

formam.
41.
Sed is qui bonis actibus semper invidet innocentiae
adversarius et pacis inimicus, non aequum decernit,
si pii regis diutius adhaereret amicitiis, damnum
suae parti inferre non dubitans, horum si eminus
indivisa charitas permaneret; et quoniam naturae
suae gloriam superbiendo amisit, in ea bona quae
perdidit ne homo introducatur, totis viribus cavet:
dolet enim hominem miseratione Dei recuperari.
Sed nec mirum si piorum probitate hostis crucietur
antiquus, et eorum quos invincibiles cernit profectibus
torqueatur; cum sint etiam plures qui hujus
malignitatis opera imitentur. Multi enim (quod dolendum
valde est) uruntur alienis utilitatibus, atque
in eorum armantur odium quorum sequi nolunt

exemplum. Praefatis ergo proficuis actibus Deoque
dignis agnitis, quorum stipatus agmine, invidiae jaculis
armatus male pugnaturus processit. Et primum
quidem clericorum in ejus derogatione accendit animos;
tunc demum aulae regiae militum stimulat
corda, quorumdam etiam comitum subvertit mentem:
omnesque pariter invidiae face succensi non
clam, sed jam palam virus pestiferae mentis vomentes,
circillionem rerumque cupidum et praediis aliorum
invasorem, suarum animarum jugiter oratorem,
publica voce clamabant, quorum vesana saevitia
ad tantum nefas prorupit, ut animum serenissimi
imperatoris Caroli erga eum concitare tentarent.
Sed vir Dei bene secura conscientia, nec derogationibus
commovetur, nec fraudulentis assertionibus

perterretur. Palatium deinceps hac de re adiit; quo
eunte prohibere nonnulli conantur, attestantes si
conspectibus imperatoris astiterit, patriam ultra non
visum iri, quoniam erga se imperialis ira nimis foret
accensa. Pergit tamen intrepidus, Dei miseratione
confisus, illi spem suam committens, cujus pro
amore certabat non pigrus. Esto, exsilii decerneretur
subire laborem, mentem suam agebat famulari
Deo securiorem. Quod si ab officio ne praeesset pelleretur,
omni desiderio hactenus hoc se concupisse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.