PL 103, col. 373

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

narrabat. At priusquam in conspectu imperatoris
astitit, ad tantam superna pietas tranquillitatem ejus
inflexit mentem, ut viso eo deoscularetur, eique poculum
propria porrigeret manu: et quem aemuli a
proprio solo autumabant fieri extorrem, ad eum rediit
magno cum honore: sicque divina ordinante misericordia
eum dum infamare conati sunt, praedicarunt;
et quem mentiendo odiosum reddere studuerunt,
hunc non solum minimis, verum etiam magnatibus
venerandum ostenderunt.
42.
Guillelmus quoque comes, qui in aula imperatoris
prae cunctis erat clarior, tanto dilectionis affectu
beato Benedicto deinceps adhaesit, ut, saeculi
dignitatibus despectis, hunc ducem viae salutaris eligeret,
qua pertingere posset ad Christum: acceptaque

tandem convertendi licentia, magnis cum muneribus
auri, argentique, ac pretiosarum vestium speciebus
subsequitur venerabilem virum. Nec moram
inde ponendi comam fieri passus est, quin potius die
natalis apostolorum Petri et Pauli auro textis depositis
vestibus, Christicolarum induit habitum, sese
coelicolarum ascisci numero quantocius congaudens.
Vallis vero a beati viri Benedicti monasterio
ferme quatuor distat millibus, cui nomen est Gellonis,
in qua construere praefatus comes in dignitate
adhuc saeculi positus cellam jusserat; illic se vitae
suae tempore Christo tradidit serviturum: et quoniam
nobilibus natalibus ortus, nobiliorem se fieri
Christi amplectendo pauperiem studuit, et summum
quem genuino perceperat, pro Christo abjecit honorem;

ratum puto si de piis conversationis ejus actibus
pro nescientibus pandam. Etenim in cellam
praefatam venerabilis Pater Benedictus suos jam posuerat
monachos, quorum exemplo imbutus, infra
paucos dies, eos a quibus edoctus est, virtutibus antecellit.
Adjuvantibus quoque eum filiis, quos suis
comitatibus praefecerat, comitibusque vicinis, ad
perfectum fabricam monasterii, quam coeperat, cito
deduxit. Qui locus ita secretus est, ut solitudinem
non desideret habitator. Cingitur denique nubiferis
undique montibus: neque cuiquam illic accessus est,
nisi quem ultroneus orandi causa deduxerit animus.
Tanta vero amoenitate est perfusus, ut si Deo servire
decreverit, aliorum non desideret loca: siquidem
adsunt vineae, quas praefatus vir plantare praecepit,

hortorum quoque copia variis stipata diversarum
generibus arborum. Possessiones acquisivit plurimas.
Petenti siquidem eo serenissimus rex Ludovicus
spatioso hoc dilatavit termino, de fiscis suis ad
laborandum concedens loca, vestes sacras perplurimas
dedit, calices argenteos aureosque et offertoria
praeparavit, libros secum perplures attulit, altaria
auro argentoque vestivit. In hanc nempe ingressus
cellam totum se dedicavit Christo, nihil mundanae
pompae relinquens vestigii. Tantae autem deinceps

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.