PL 103, col. 376

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

constituitque abbatem: et quoniam locus ille novo
opere erat fundandus, adjutorium praestitit, libros
vestesque sacras dedit. At illi in sanctae religionis
habitu florentes, sanctaeque conversationis normam
pandentes, unitatem quoque spiritus servantes in
vinculo pacis, permaximum intra Christi ovile gregem
monachorum aggregarunt.
46.
Ulfarius etiam quidam nomine, nullum habens
consanguineum, vir illuster et nobilis, per chartam
ei ad aedificandum monasterium locum tradidit
in Albiensis confinio, ubi etiam monachos ordinato
illis abbate fere duodecim misit: et his etiam quoniam
novo opere fabricam monasterii coeptam perficere
satagebant, libros plurimos contulit, vestes
sacras praebuit, calicem argenteum ac offertoria,

crucemque et omnia quae illis necessaria fore prospexit,
administravit. Ipsi vero tam in aedificiis rerum
corporearum, quam etiam in aedificatione animarum,
sanctaeque Regulae institutis decertantes,
magnam Christo Deo famulantium congregationem
religiosorum fratrum acquisierunt.
47.
Post obitum quoque serenissimi imperatoris
Caroli, cum filius ejus Ludovicus rex Aquitanorum
imperii curam suscepisset, Franciae eum partibus ire
jussit, eique in Alsat Maurum-Monasterium designavit,
ubi plures suae vitae sequaces ex Aniano monasterio
collocavit. Et quoniam magnum a palatio distat
spatium locus praefatus, nec congruo occurrere
tempore cum vocaretur poterat; et quia imperatori
multis pro causis erat necessarius, placuit imperatori

ut non longe a palatio provideret locum aptum
sibi, in quo cum paucis quiescere posset. Sicque
praefecto abbate fratribus Mauro degentibus, ipse
cum nonnullis imperatoris voluntati obtemperaturus
accessit.
48.
Vallis autem erat vicina, quae a palatio, ut
reor, sex non amplius millibus distat, quae viri Dei
placuit oculis: ibique imperator jussit construere
miro opere monasterium, quod vocatur Inda, mutuato
de rivulo ejusdem vallis nomine. In dedicatione
vero ecclesiae adfuit imperator, eamque de
suis copiosissime ditavit fiscis immunitatemque
jussit, atque per scripturam, ut triginta ibidem Deo
fratres Christo famulantes persisterent monachi,
statuit. Qua de re ut numerus impleretur, venerabilis

abbas de notis monasteriis lectos jubet venire
fratres, quos suo instrueret exemplo, essentque aliis
documentum salutis, quousque instinctu divinae gratiae
saeculari pompa relicta aeterno Regi militare desiderantes
ex eadem provincia in eorum subrogarentur
ordine.
49.
Coepit autem post haec vir Dei palatinas terere
fores, olimque dimissum ob multorum utilitatem
ferre tumultum. Omnes siquidem qui aliorum pressi
incommodis imperialia petebant suffragia, cum ad
eum accederent, alacriter susceptos osculabatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.