PL 103, col. 377

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

eorumque querimonias in schedulis impressas tempore
opportuno offerebat imperatori. Ex quibus
assuetus aliquoties serenissimus imperator mapulam
manicasque ejus palpans reperiebat, repertasque
legebat, atque ut utilius noverat decernebat; propter
oblivionem quippe talibus in locis eas ferre solitus
erat. Libenter etenim hujuscemodi querimonias
audiebat imperator, et ob id quam maxime sedulo
illum in palatio fore jubebat. Etenim qui eum ex
regni moderamine, ex dispositione provinciarum et
ex suis consulerent utilitatibus, erant perplures;
nullus prorsus afflictorum miseriis ita compatiebatur,
nullusque monachorum inopiam ita regi ut ipse
pandebat. Erat quippe miserorum advocatus, sed
monachorum pater; pauperum consolator, sed monachorum

eruditor; divitibus pabulum vitae praebebat,
sed monachorum mentibus Regulae disciplinam
inculcabat; omnium licet utilitatibus consuleret,
monachorum tamen necessitatibus sedulo interveniebat.
50.
Praefecit eum quoque imperator cunctis in
regno suo coenobiis: ut sicut Aquitaniam Gothiamque
norma salutis instruxerat, ita etiam Franciam
salutifero imbueret exemplo. Multa denique monasteria
erant quae quondam regulariter fuerant instituta;
sed paulatim tepescente rigore, regularis
pene deperierat ordo. Ut autem, sicut una omnium
erat professio, fieret quoque omnium monasteriorum
salubris una consuetudo, jubente imperatore aggregatis
coenobiorum Patribus una cum quampluribus

monachis perplures resedit dies. Omnibus ergo simul
positis Regulam ab integro discutiens, cunctis
obscura dilucidans, dubia patefecit, priscos errores
abstulit, utiles consuetudines affectusque confirmavit.
Judicia igitur Regulae cunctaque dubia ad proficuum
deducta effectum, quas minus Regula pandit
consuetudines, assentientibus cunctis protulit: de
quibus etiam capitularem institutum imperatori confirmandum
praebuit, ut omnibus in regno suo positis
monasteriis observare praeciperet: ad quem lectorem
scire cupientem dirigimus. Cui protinus imperator
assensum praebuit, inspectoresque per singula
posuit monasteria, qui utrum ea quae jussa fuerant
sic observarentur inspicerent, quique etiam formam
salubrem ignorantibus traderent. Perfectum itaque

propagatumque est opus divina opitulante misericordia,
et una cunctis generaliter posita observatur
Regula, cunctaque monasteria ita ad formam unitatis
redacta sunt, ac si ab uno magistro et in uno
imbuerentur loco. Uniformis mensura in potu, in
cibo, in vigiliis, in modulationibus cunctis observanda
est tradita. Et quoniam alia per monasteria ut
observaretur instituit Regula, suos in Inda degentes
ita omni intentione instruxit, ut ex diversis regionibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.