PL 103, col. 378

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

adventantes monachi non, ut ita dixerim, perstrepentia,
ut imbuerentur, indigerent verba: quia
in singulorum moribus, in incessu habituque formam
disciplinamque regularem pictam cernerent.
51.
Propter plurimorum quoque indiscretum fervorem
et quorumdam ineptum teporem, minusque
capacium sensum obtunsum, constituit terminum,
ordinemque observandum cunctis tradidit: illos
retrahens ne superflua peterent, hos imperans ut
torporem excuterent, alios nihilominus admonens,
ut saltem visa implere expeterent. Denique multa
Regula implere jubet: sed permulta sunt quae usus
expiere quotidianus expetit, ipsa tamen reticet:
ex quibus omnibus habitus monachi veluti gemmis
ornatur, et sine quibus dissolutus ac fluxus incompositusque

esse probatur. Nonnulla autem praecipit
quae aut propter concordiam unitatis, aut certe propter
observantiam honestatis, seu propter considerationem
fragilitatis admittuntur. Quapropter piae recordationis
venerabilis abbas quaeque observanda
comperit, absque ulla cunctatione vel excusationis
fuco implere decrevit: ea vero quae certis pro causis
aut dimittenda cognovit, aut commutanda inspexit,
nihilominus, prout rectius et secundum
posse locique positionem dirimere quivit, suis observanda
discipulis tradidit: si qua nempe minus lucide
pagina Regulae pandit, aut omnino silet, rationabiliter
apteque instituit atque supplevit, de quibus
ope divina jutus pauca relatu perstringam.
52.
Primitus siquidem quam signum horis nocturnis

pulsetur, in fratrum dormitorio squillam tangere
jussit, ut prius monachorum congregatio oratio
nibus fulti propria residerent per loca, tunc demum
ecclesiae ostiis patefactis hospitibus pateret ingressus.
Surgentes vero concite juxta quod Regula praecipit,
fratres aquis se sanctificatis perfundant, et
cuncta altaria humiliter et cum reverentia percurrant;
sic demum ad propria loca accedant sintque
parati, ut cum tertium pulsaverit signum, absque
mora surgentes attonitis auribus sacerdotem exspectent,
qui officium incipiendi sortitus est. Nec
cuiquam liceat per hoc spatium per angulos ecclesiae
sistere, eorum scilicet quibus ingredi justum
est; sed in choro sedentes institutos secrete concinant
psalmos. Psalmos autem cantare jussit, quinque

pro omnibus fidelibus in toto terrarum orbe
vivis, quinque etiam pro omnibus fidelibus defunctis;
pro eis quoque qui nuper defuncti sunt, quia
ad notitiam singulorum non statim causa pervenit,
ut jugiter canerentur instituit nihilominus quinque.
Decursis vero psalmis quinque pronus orationi incumbat,
eos pro quibus cecinit Deo commendans:
et tunc demum pro aliis rogaturus initium sumat.
Nec pigritandum est pio, certis defixisque psalmodiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.