PL 103, col. 379

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

aeterno Regi demerso in terram corpore supplicare:
cum potentibus ad singula verba non revereatur
quis inflectere caput; maximeque quia hoc modo
gratia provocetur divina, et compunctionis suscitetur
fervor. Tempore siquidem aestatis post expletum
Matutinorum officium, mox egredi ab ecclesia propter
somnolentiam jussit, seseque calceantes lotis
faciebus denuo ad ecclesiam concite redeant, et
juxta praefatum ordinem altaria cum reverentia
circumeant, sanctisque se aquis perfundant: et sic
deinceps ad loca sibi constituta accedant, diurnum
expleturi honeste officium: quae officia juxta Romanum
psalmo CXVIII persolventur, sintque parati,
ut pulsato signo horae primae, mox ad chorum occurrant.
Signum autem ita prolixe tangere jussit, ut

omnes illo sonante occurrant, illo cessante sacerdos
incipiat horam. Expleta Prima in unum aggregati
solvant capitulum: quo expleto, cum silentio, aut
psalmos decantando exeant ad opus sibi injunctum.
In monasterio quoque remanentes non fabulis occupentur
otiosis, sed bini et bini, aut certe singuli in
coquina, in pistrino, in cellario psalmos canant. Post
completorium vero instituit ut non pro libita quis
voluntate aut egrediatur, aut moretur in oratorio;
sed hiemis tempore decem prius canant psalmos,
aestate vero quinque: sicque pulsato signo omnes
pariter juxta praefatum modum altaria cuncta circumeant,
et sic ad lecta sua singuli pausaturi accedant.
In his tribus per diem vicibus circumire cuncta
praecepit altaria, et ad primum ex eis orationem Dominicam

dicant et symbolum, caeteris orationem
Dominicam, vel sua confiteantur delicta. Diurnis
autem orationum horis ad suum quisque accedat
oraturus locum: si autem peculiariter sibi vult orare,
quibuscunque vacat horis, licenter peragat. Has
igitur tres ideo constituit orationis vices, ut hi qui
torpore pigrescunt, et orare fastidient, saltem compulsi
agant quae libenter nolunt, et constitutas non
praesumant relinquere horas: hi vero qui nimio
succenduntur amore, ne extera indiscrete petant
retrahantur. Sic enim accidere solet ut nimiis vigiliis
atterantur unius noctis indiscretione: horis
autem quibus divinis psalmodiis esse intentum oportet,
praeoccupatus somno non valeat divinum exsolvere
censum. In habitu quoque dissimiles fecerat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.