PL 103, col. 577

Prologus (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne · Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

determinavi. Addidi etiam modum et tempus
jejuniorum atque abstinentiae. Subjunxi quoque locis
congruis pauca de virtutibus et vitiis, et ut cautos
facerem solitarios, quibus modis miracula operari
soleant intimare curavi. Ad ultimum autem de
perseverantia boni operis unum tantum capitulum
posui.
In his ergo omnibus ubicunque aliquibus clausulis
enucleandis necessitas exstitit, morem fluminis imitari
studui. Fluvius quippe dum per alveum defluit,
si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus
sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter
impleverit, repente se in alveum refundit.
Ita nimirum ubicunque inter sacra sanctorum eloquia
aliquam obscuritatem congruae aedificationis
reperi, quasi ad vicinam vallem explanationis undam
retorsi; et dum ipsam obscuritatis vallem sufficienter

expositam perspexi, rursus ad sermonis
propositi alveum recucurri. Sed non hoc meo sensu
vel studio, sed sanctorum Patrum oraculis annuentibus
peregi.
Hoc sane, Pater venerande, tam vos qui ad istud
opusculum peragendum me excitastis, quam omnes
qui haec forte lecturi sunt, contestor et obsecro, ut
quidquid in rebus istis quae utcunque digestae sunt,
reprehensionis invenerint, vitio meae rusticitatis ascribant
mihique dignanter indulgeant: ea autem
quae secundum fidem catholicam dicta probaverint,
Deo deputent, qui dat omnibus affluenter, et non
improperat. Ego quippe dum studui praeceptum jubentis
implere, etiam majora viribus meis praesumpsi,
suscipere; sed tamen ipsa obedientia valde

mihi erat necessaria? Hac quidem nactus occasione
Regulam, quam non habebam, modo habeo. Caeterum
de accuratione dictionis elucubratae non satago;
quia quod a magistris negligendo non didici, id
exhibere loquendo nequivi.
Id ipsum autem quod scripsi, non ingenio meo
fretus, sed orationibus vestris auxiliantibus peregi.
Solent namque medici ex multorum speciebus pigmentorum
in salutem poscentis quoddam genus
medicamenti componere, nec seipsos praesumunt
fateri creatores herbarum vel aliarum specierum,
sed ministros se esse in colligendo et conficiendo
asserunt. Ita et ego, non auctor hujus operis, sed

Monachus enim Graeca etymologia vocatur,
eo quod sit singularis. Monas enim Graece, Latine
singularitas dicitur. Ergo solitarius interpretatur
vocabulum monachi. Idcirco enim sive dicatur monachus
sive solitarius, unum atque idem est. Sed
jam videamus quot sunt genera solitariorum. Duo
sunt namque genera solitariorum; unum anachoretarum,
id est, eremitarum; alterum vero coenobitarum,
hoc est, monasteriale. Haec autem amborum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.