PL 103, col. 578

Prologus (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne · Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

minister in colligendo exstiti. Ex quarum tamen
compositione specierum salus efficitur aegrotantium.
Sic etiam, sic forsitan meae devotionis labor vestrae
charitati, Domino opitulante, aliquid proficere valebit.
Non enim, ut reor, tam sollicite mihi hanc
Regulam scribere injungeretis, nisi eam diligeretis,
et nisi ad propositum vitae solitariae quandoque venire
voluissetis. Sicut enim me piae devotionis affectu
exhortati estis ut eam scriberem, ita nunc vos humiliter
deposco ut eamdem saepius diligenter legere
studeatis; quatenus animus vester, quodammodo
exterioribus molestiis fatigatus, ad seipsum redeat,
et quo maxime festinare debeat, intelligat. Quid
ergo in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis
aestuare? Aut quid securius quam de hujus saeculi
vanitate nil appetere? Qui enim hunc mundum diligunt,
turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur.

Qui autem ab eo recedunt, et solitariam
vitam expetunt, futurae pacis requiem, quam
illic exspectant, hic jam quodammodo habere inchoant.
Quapropter quaeso tam vos quam omnes Deum
diligentes, ut nemo hanc Regulam spernat, neque
ab hac instructione pavore perterritus refugiat, quia
via salutis non aliter nisi angusto initio est incipienda.
Unde Dominus ait: Contendite intrare per
angustam portam [(Matth. VII, 13)]
. Et iterum: Arcta
et angusta via est, quae ducit ad vitam; lata et spatiosa,
quae ducit ad mortem [(Ibid.)] . Nihil ergo in hac
constitutione asperum, vel onerosum, nihil grave
spero me scripsisse; sed si quid paululum restrictius,

dictante aequitatis ratione in ea institui, hoc
propter emendationem vitiorum et conservationem
virtutum feci. Quisquis igitur hanc Regulam bono
animo et plena devotione voluerit observare, in
praesenti adhuc saeculo positus, ad virtutum culmina,
Deo favente, poterit scandere; et post hujus
vitae terminum, cum sanctis et electis Dei in coelesti
regno gaudere, et cum ipso Domino et angelis ejus
in perpetuum feliciter poterit vivere; et non solum
vivere, sed etiam conregnare. Cunctipotens Deus
animum vestrum ad hanc institutionis observantiam
festinanter adducat, et per eamdem observantiam ad
regna coelestia perducat. Amen.
Explicit prologus.

genera non conversionis fervore novitio debent institui,
sed diuturna monasterii exercitatione prius
debent probari, quatenus probati ad perfectionis
culmen, Domino miserante, conscendere valeant.
Praeterea quoque saepe dubitatum est a multis, a
quo potissimum monachorum eremus coepta sit habitari.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.