PL 103, col. 579
Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne
Quidam enim altius repetentes, a beato Elia
et Joanne sumptum dicunt exordium; alii autem asseverant
beatum Antonium hujus propositi esse caput.
Macarius vero discipulus beati Antonii affirmat
Paulum quemdam Thebaeum in Novo Testamento
rei istius fuisse principem; quod et verum est.
Sciendum vero quod a tempore beati Antonii coeperunt
coenobitarum solitarii, hoc est, retrusi. Sed
quis primus fuisset retrusus, difficile reperitur; non
enim solummodo in coenobiis, sed etiam in ipsis
eremis antea habitabant retrusi. Priscis denique
temporibus hi qui prius in monasteriis erant retrusi;
qui jam didicerant per multa experimenta contra
diabolum pugnare, ipsi quoque bene instructi,
atque sicut aurum in fornace probati, fraterna ex
acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine
consolatione alterius, sola manu vel brachio contra
vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, dimicaturi
pergebant. Horum exemplum beatus Arnulphus
episcopus tenuit, qui secundum Domini praeceptum
omnia quae habuit vendidit pauperibusque
distribuit. Et non solum temporalia reliquit omnia,
sed etiam episcopatum, quem post amissionem bonorum
temporalium, Domino largiente, suscepit,
ipsum dimisit; et postea cellulam retrusionis expetiit;
ibique multis diebus sese ad exercitandum in
divinis cultibus Domino mancipavit. Deinde vero
post multorum curricula annorum assumpsit alas
sicut columba, hoc est, virtutes spirituales, et ad
eremum convolavit; ibique Dominum nostrum Jesum
Christum exspectavit, ut illum salvum faceret
a pusillanimitate spiritus et tempestate. Qui veniens
non solum salvavit eum, sed ad aethera transvexit
feliciter coronandum. Idcirco enim exemplum tanti
viri hujus hic inserere studui, ut ab eo discant solitarii
omnia caduca despicere et coelestia totis viribus
appetere.
CAPUT II. De praeceptis altioribus monachorum vel solitariorum.
Altiora enim sunt praecepta quae dantur monachis
vel saeculo huic renuntiantibus, quam illa quae dantur
fidelibus in saeculo communem vitam agentibus. Monachis
et solitariis dicitur: Si vis perfectus esse, vade
et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni,
sequere me
[(Matth. XIX, 21)]
. Et rursum: Omnis qui
reliquerit domum, aut fratres, aut patrem, aut matrem,
aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen
meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [(Ibid., vers. 21 et 29)]
.
Haec et hujusmodi praecepta
specialiter solis congruunt monachis solitariisque.
Et quanto singularia, tanto potiora et eminentiora.
Haec vero quae sequuntur quasi minora
minoribus generaliter dicta sunt omnibus. Qui non
accipit, inquit Dominus, crucem suam, et venit post
me, non est me dignus [(Matth. X, 38)]
. Et iterum: Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, eadem
et vos facite illis
[(Matth. VII, 12)]
. Dico autem vobis:
Nolite resistere malo [(Matth. V, 39)]
. Item ipse: Diligite