PL 103, col. 580

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

inimicos vestros; benefacite his qui vos oderunt,
etc. [(Ibid., 44)] . Monachis enim sive solitariis
dicitur ut sua omnia derelinquant; saecularibus
vero, ut sua omnia bene gerant. Illi praecepta
generalia bene vivendo transcendunt, isti praeceptis
generalibus astringuntur. Ad perfectionem enim non
sufficit cuiquam sua derelinquere, nisi etiam semetipsum
abneget. Sed quid est semetipsum abnegare,
nisi voluntatibus propriis renuntiare? ut qui superbus
erat, sit humilis; qui iracundus, studeat esse
mansuetus; qui luxuriosus, sit castus; qui ante
ebriosus, sit sobrius; qui invidus et malevolus, sit
benignus et benevolus. Nam si ita quisque renuntiat
omnibus quae possidet, ut et suis non renuntiet moribus,
non est pro certo Christi discipulus. Qui enim

suis rebus renuntiat, sua abnegat; qui vero pravis
moribus renuntiat semetipsum abnegat. Unde et
Dominus: Qui vult, inquit, post me venire, abneget
semetipsum, et sequatur me [(Luc. IX, 23)]
.
CAPUT III. De quatuor ordinibus hominum qui erunt in die judicii.
Sciendum quoque est quia quatuor ordines hominum
erunt in die judicii, duo bonorum, et duo
malorum. Primus ordo salvabitur et non judicabitur,
id est, qui sua omnia pro Christo derelinquunt,
ipsi quidem cum Deo judices venturi
sunt ad judicium. Unde est illud Isaiae: Dominus
ad judicium veniet cum senibus populi sui [(Isa. III,
14)]
. Ipsi alios judicabunt, et non judicabuntur ab

aliis. Secundus ordo judicabitur et salvabitur, id
est, boni Christiani, qui res hujus mundi possident
et eas pauperibus quotidie erogant, qui nudos vestiunt,
infirmos visitant, et alia his similia implent
quae Christus facere docet. Hi tales judicabuntur et
salvabuntur; quibus dicturus est in judicio Dominus. Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et
dedistis mihi bibere
[(Matth. XXV, 35)]
. Et post pauca: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod
vobis paratum est ab origine mundi
[(Ibid., v. 34)]
.
Tertius ordo judicabitur simul et condemnabitur,
id est, mali Christiani, qui fidem habere videntur,
sed operationem non habent. Isti ad sinistram partem
deputabuntur in judicio, et istis dicturus est
idem ipse Dominus: Esurivi, et non dedistis mihi
manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere
[(Ibid.,
v. 42)]
. Et post pauca: Ite maledicti in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo et Angelis ejus [(Ibid. v. 41)]
.
Isti enim judicabuntur et non salvabuntur. Quartus
vero ordo erit infidelium, qui non judicabuntur, sed
condemnabuntur. De his ait Psalmista: Non surgent
impii in judicio, neque peccatores in concilio
justorum [(Psal. I, 5)]
. Resurgent enim impii, non
ut judicentur, sed ut condemnentur; scilicet ut qui
sine lege peccaverunt, sine lege pereant [(Rom. II,
12)] . Primus vero ordo, qui sua dereliquerunt et Christum
secuti fuerunt, judicabunt alios duos sequentes,
id est, bonos Christianos, ut recipiant bona; et
malos e contra, ut recipiant mala.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.