PL 103, col. 583

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

habet, et non ex parte, sicut Ananias fecit et Saphira,
sed totum vendere; et cum vendiderit, nihil
fraudare, sed dare omne illud pretium pauperibus;
et sic sibi thesaurum in regnum coelorum praeparare.
Neque enim hoc ad perfectionem solummodo
sufficit, nisi post contemptas divitias sequatur
Salvatorem, id est, relictis malis, faciat bona.
Facilius, inquit beatus Hieronymus, sacculus contemnitur
quam voluntas et voluptas. Multi divitias
relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur
enim Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia
illius graditur. Qui enim dicit se in Christo manere,
debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare [(I Tim. II, 6)]
.
Bonum est ergo Dei servo corporaliter
remotum esse a mundo; sed multo melius,

voluntate. Utrumque vero optimum et perfectum.
Ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore
et corde discretus est. Magna apud Deum refulget
gratia, qui huic saeculo contemptibilis fuerit. Servis
autem Dei cuncta hujus mundi contraria esse debent,
ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium
ardentius excitentur. Quid enim in hac
vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare?
Aut quid securius quam de hujus saeculi vanitate
nihil appetere? Qui enim hunc mundum diligunt,
turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur.
Qui autem ab eo recedunt, propter internae
quietis tranquillitatem, futurae pacis requiem quam
illuc exspectant, hic quodammodo habere inchoant.
CAPUT VI. Quod qui saeculo renuntiant, non debent habere haereditates nec possessiones.
Hi ergo qui saeculum perfecte derelinquunt, nihil
debent possidere praeter Dominum. Unde in libro
Prosperi ita legitur: Quemcunque ergo possidendi
delectat ambitio, Deum, quem colit, quia omnia
possidet, expedita mente possideat; et in eo habebit
quaecunque sancte desiderat. Sed quoniam nemo
possidet Deum, nisi qui possidetur a Deo, fit ipse
primitus Dei possessio, et efficitur ei Deus possessor
et portio. Deinde quid ultra quaerit, cui omnia
suus conditor sit? Aut quid ei sufficit, cui ipse non
sufficit? Hunc possidebat et ab illo possidebatur
ille qui dicebat in spiritu: Portio mea, Domine,
dixi custodire legem tuam [(Psal. CXVIII, 57)]
. Et iterum:
Dominus pars haereditatis meae et calicis mei
[(Psal. XV, 5)]
.
Qui enim possidet Dominum, et cum
propheta dicit: Pars mea Dominus [(Thren. III, 24)]
,
nihil extra Dominum habere potest. Quod si quidpiam
aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus Dominus
non erit: verbi gratia, si aurum, si argentum,
si possessiones, si variam supellectilem, cum
istis partibus Dominus pars ejus fieri non dignatur.
Si ergo, inquit Hieronymus, pars Domini sum, et
funiculus haereditatis ejus, non accipio partem inter
caeteras tribus, sed quasi Levita et sacerdos vivo de
decimis, et altari deserviens altaris oblatione sustentor:
unde habens victum et vestimentum, his contentus
ero, et nudam crucem nudus sequar. Ad Ezechielem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.