PL 103, col. 584

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

quoque dicitur: Sacerdotes mei, qui mihi in
templo meo ministrant, non habeant possessiones: ergo
Dominus possessio eorum; nec haereditatem, ego Dominus
haereditas eorum [(Ezech. XLIV, 28)]
. Et ipse Dominus
alibi dicit filiis Levi: Non dabitis partem inter
fratres suos, ego Dominus portio eorum [(Num.
XVIII, 20)]
. Hic satis evidenter ostendit quod hi qui
terrenae haereditatis portionem contempserint, tales
se exhibere debent ut possideant Dominum, et ipsi
possideantur a Domino. Qua de re etiam in Collationibus
Patrum tale datur exemplum. Quidam frater
renuntians saeculo, et dans quae habebat pauperibus,
retinens autem pauca ad opus suum, venit ad
abbatem Antonium. Quem cum agnovisset senex,
dixit ei: Si vis monachus fieri, vade in illum vicum,

et eme carnes, et impone corpori tuo nudo et
sic veni huc. Et cum ille sic fecisset, aves lacerabant
carnes et corpus ejus. Cum autem pervenisset
ad senem, interrogavit si fecisset quae dixerat ei.
Ille autem ostendit corpus suum laceratum. Tunc
dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant saeculo et
volunt habere divitias, ecce ita impugnantur et a
daemonibus discerpuntur. Hoc igitur de non habenda
possessione dictum sufficiat. Aliud autem de non
habenda haereditate dicamus. Venit quidam homo,
nomine Magistratus, ad beatum Arsenium, deferens
ei testamentum cujusdam parentis ejus, qui reliquerat
ei haereditatem magnam valde. Et accipiens senior
testamentum voluit scindere illud. Magistratus
autem cecidit ad pedes ejus, dicens: Deprecor

te propter Deum, ne scindas illud. Et dixit
ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum quam
ille. Ipse autem modo mortuus est, quomodo nunc
me fecit haeredem? et remisit testamentum, nihil
exinde accipiens. Unde datur intelligi quod hi qui
saeculum relinquunt nihil debent habere praeter victum,
vel possidere extra vestimentum. Praecipue
vero Solitarius, qui imitator apostolorum esse cupit,
his tantum debet esse contentus. Et quia non
potest quis servire Deo simul et mundo, propterea
voluit Deus cultores suos omnibus renuntiare, ut
exclusa mundi cupiditate, divina in eis charitas posset
augeri vel perfici.
CAPUT VII. Quod post abrenuntiationem saeculi non debet quisque divitias colligere.
Solitarii ergo funditus saeculo renuntiantes, ita
huic mundo mori debent, ut soli Deo vivere delectentur.
Quantoque ab hujus saeculi cupiditate se
subtrahunt, tanto interna mentis acie praesentiam
Dei et sanctorum ejus perspicacius contemplantur.
Sed sunt multi qui cupiunt convolare ad gratiam
Dei, sed timent carere oblectamentis mundi. Provocat
eos quidem amor Christi, sed revocat cupiditas
saeculi, sicut legitur in Collationibus Patrum
fecisse quemdam solitarium, qui in horto suo sedule
laborat, et omnem laborem suum in eleemosynam
expendebat, et tantum sibi retinebat quantum
ad victum ipsius sufficeret. Postea vero Satanas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.