PL 103, col. 585

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

immisit ei in corde dicens: Collige tibi aliquam
pecuniam, ne cum senueris aut aegrotare coeperis,
aliquid indigeas. Et collegit, et implevit lagenam
unam nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri
pedem ejus. Et expendit hoc, quod collectum
habuerat in medicos, et nihil ei prodesse potuit.
Postea vero venit quidam de expertis medicis,
et dixit ei: Nisi incideris pedem tuum, totum corpus
tuum putrefiet. Et constituerunt ut in castrinum
inciderent ei pedem. Illa autem nocte rediens
in semetipsum, et poenitentiam agens de his quae
gessit, ingemuit et flevit dicens: Memor esto, Domine,
operum meorum priorum, quae faciebam cum
laborarem in horto meo, ex quo pauperibus ministrabam.
Et cum fleret, astitit ei angelus Domini,

et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti, et
ubi est spes de qua tractasti? At ille respondens
ait: Peccavi, Domine, et ignosce mihi, ulterius hoc
non faciam. Tunc angelus tetigit pedem ejus, et
statim sanatus est, et surgens mane abiit operari
in agro. Venit ergo medicus cum ferramentis ut
secaret pedem ejus, et ait: Ubine est ille aegrotus?
Et dixerunt ei: Exiit mane operari in agro; tunc
admiratus medicus, perrexit, et vidit eum terram
fodientem, et glorificavit Deum, qui ei reddiderat
sanitatem. His satis evidenter ostenditur quantum
malum sit post abrenuntiationem saeculi pecunias
colligere et avare retinere. Unde scriptum est: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens
retro, aptus est regno Dei
[(Luc. IX, 62)]
. Novi autem

ego ipse quemdam fratrem, quem utinam non nossem!
cujus etiam nomen, si aliquid prodesset, dicere
possem: qui sub obtentu religionis relinquere se
saeculum finxit, et ad solitariam vitam, non corde,
sed corpore tantum pervenit. Quia autem non solum
ante habitas possessiones et divitias funditus
non distribuit, sed etiam si qua forte ei a fidelibus
fuerant oblata, avare retinebat. Postea vero immisit
ei diabolus in cor, ut ad perferendas divitias, quas
male servaverat, foras de cella retrusionis exiret.
Quod ita et fecit; qui quandiu in praesenti saeculo
vixit, non solum sibimetipsi, sed etiam nobis omnibus
in opprobrium fuit; et non solum tunc ejus
exemplum nocuit, sed adhuc his qui eum noverunt
obest, et futuris scientibus nocebit. Quia sunt nonnulli,

qui, despectis carnis desideriis, cuncta relinquere
pertractant, sed cum cecidisse illum post
operis initium conspiciunt, hoc ipsum facere quod
deliberaverant pertimescunt. Nam et isti in hoc
etiam arguendi sunt, ut si malos pertimescunt imitari
in malum, cur pigri sunt bonos imitari in
bonum? Unde scriptum est: De bonis sumamus
exempla. Ob hanc ergo causam aliorum scribuntur
ruinae et perditiones, ut nos de nostra vita simus
sollicitiores. Hactenus autem de saeculi abrenuntiatione,
et de non colligendis divitiis satis abundeque,
ut opinor, dictum est. Modo enim de contemplativa
vita, Deo auxiliante, et beato Prospero
suffragante, aliqua dicenda sunt capitula.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.