PL 103, col. 708
De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
125. Illius et duorum Macariorum meminit Sidonius
carm. 16, ad Faustum Reiensem:
Nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros.
Ratio est quia eodem tempore in Aegypto, ut ex praefatis
auctoribus notum est, vixerunt, et simul de
componenda Regula convenire potuerunt. Haec autem
Regula in Concordia aliquando sub nomine Regulae
Patrum citatur, ut suis locis observavimus,
sed et sub nomine Macarii, nunquam Serapionis et
Paphnutii.
Altera Macarii Regula quaedam admixta habet ex
D. Hieronymo, ut suis locis observatum est. Praeter
superiores Macarios multi alii reperiuntur apud
scriptores, sed cujus sit haec Regula, dicere obscurum
est.
Regula Patrum, praeter eam quae est Serapionis,
Macarii et aliorum, triplex est; quarum duas vidi in
codice ms. bibliothecae Floriacensis, adeo breves,
ut singulae vix tria folia contineant. Prima sic incipit:
Cum resideremus in unum in nomine Domini
Jesu Christi secundum traditionem Patrum sanctorum
virorum visum est nobis conscribere,
etc. Alterius hoc
est initium: Cum in nomine Domini una cum fratribus
nostris convenissemus, in primo placuit ut Regula
et instituta Patrum per ordinem legerentur.
Utrique Regulae in praefato codice tantum hic titulus
praefigitur: Item Regula. Priorem etiam vidi in vetustissimo
codice bibliothecae Corbeiensis, sub hoc
titulo: Incipiunt statuta Patrum; cujus initium est: Residentibus nobis in unum in nomine Domini Jesu
Christi secundum traditionem Patrum virorum sanctorum
visum est nobis conscribere,
etc., prout habentur
in codice Floriacensi. De tertia Regula Patrum
nihil me legisse alibi memini.
Regula sancti Basilii hic citata nihil aliud continet
quam illius constitutiones, tam fusius quam brevius
disputatas ex interpretatione Rufini, quae in vetustissimo
codice ms. bibliothecae S. Germani a Pratis
dividuntur in ducentas interrogationes.
Regula sancti Hieronymi nihil aliud est quam epistola
illa quam praefixit Regulae sancti Pachomii,
nam quaedam ex illa Regula hic citata videre est in
eadem epistola; alia vero sapiunt stylum sancti
Hieronymi, nec discrepant ab institutis sancti Pachomii
quae in illa epistola recensentur: quam si integram
haberemus, haud dubie in ea omnia reperirentur
quae hic ex ea proferuntur, maxime cum
sanctus Hieronymus nullam scripserit Regulam monachorum.
Regula sancti Augustini nulla alia est quam ea
quae vulgo observatur a Canonicis regularibus, Eremitis
Augustinianis, et caeteris hujus instituti professoribus,
sumpta ex ejusdem doctoris epistola centesima
nona, ad sanctimoniales: quam quidem ut
accommodaret suo proposito hujus Concordiae auctor
Benedictus, nomina feminina in masculina mutavit,
ut fecit in Regulis sancti Caesarii, cujusdam Patris
et sancti Aureliani episcopi, quae a suis auctoribus
ad sanctimonialium usum scriptae sunt, ut infra
docebitur. Haec autem Regula olim divisa est in qua
draginta capita. Nam in cap. 71 Concordiae profertur
caput quadragesimum Regulae sancti Augustini, quod
est ultimum in eadem Regula excusa, quae in editione
Coloniensi anni Domini 1575 dividitur in quinque
et quadraginta capita, etsi in recentioribus editionibus
vulgo dividatur in pauciora. Sed et in bibliotheca
Corbeiensi exstat ms. vetustissimis characteribus
exarata sine ulla capitum divisione, etiam
ad usum virorum mutato genere accommodata.
Regula Cassiani, quae hic citatur, maxime sumpta
est ex libro IV, qui inscribitur de institutis renuntiantium.
Quaedam sumuntur etiam ex lib. II, de nocturnis
orationibus, atque etiam ex lib. I, de vestitu
monachorum, nec non ex lib. III, de diurnis orationibus,
contractius quidem, quam apud Cassianum,
descripta, exceptis duobus capitibus; quibus Regulae