PL 103, col. 709
De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
nomen non praefigitur: ita ut haec regula compacta
sit ex praefatis Cassiani libris. Quae quidem verum
Regulae nomen sortiri potest, non enim in ea narrantur
monachorum Aegypti mores et instituta, sed
quid faciendum sit praecipitur. Regulae Cassiani meminit
sanctus Gregorius Turonensis lib. X Hist., cap.
18: « Coenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani,
verum etiam Basilii et reliquorum abbatum
qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur
Regulae. » An vero Regula hic citata scripta sit a
Cassiano, non adeo certum est, cum Photius, Gennadius
et alii qui de operibus Cassiani scripserunt,
nullam ejusmodi Regulae mentionem faciant: nisi id
forte ex loco Gregorii Turonensis citato conjicere liceat.
Quis suspicari poterit ejusmodi Regulam ab
Eucherio Lugdunensi fuisse compositam, qui, teste
Gennadio in Catalogo, « Cassiani quaedam opuscula
lato tensa eloquio angusto revolvens verbi tramite
in uno coegit volumine? » Praeterea notandum est in
hac Concordia Cassianum saepe appellari sanctum:
quam appellationem reliqui, prout inveni in codice ms.,
neque eam in locis in quibus non erat adjeci. Nec
mirum videri debet hunc appellari sanctum: fuit
enim sanctus ille vir et admiratione dignus, ut satis
ex ejus scriptis constat, quae etsi quibusdam
in locis Pelagiana fuligine aspergi quodammodo videantur,
maxime collatione XIII, in qua disputat
quosdam sine gratia Dei praeveniente solis arbitrii liberi
viribus, nonnullos non sine ea ad Deum converti,
et eo nomine a Prospero Aquitanico impugnatus
sit, et a Gelasio papa inter scriptores apocryphos
relatus, nunquam tamen, quoad vixit, ab Ecclesiae
communione separatus est, errore ejus multis post
annis in concilio Arausicano secundo, quod anno
Christi 529 habitum est, tantum condemnato, nempe
can. 8. Qui sane errorem emendasset, si illum ab
Ecclesia reprobari vidisset. Unde Prosper in suae
Disputationis epilego dixit: « Quorum tamen, dum
adhuc non sunt a fraterna societate divisi, toleranda
est magis intentio quam desperanda correctio. » Accedit
quod in Ecclesia Massiliensi hic Cassianus tanquam
sanctus quotannis solemni officio colatur 23
Julii, ut videre est in Proprio Sanctorum dioecesis
Massiliensis, ubi ejus officium est duplex minus per
annum. Colitur etiam in parochia de Tabernis dioecesis
Reiensis, ut videre est in Proprio Sanctorum
ejusdem dioecesis. Adnotaturque ejus solemnitas in
veteri Martyrologio ms. coenobii S. Sabini in Valle
Lavitania dioecesis Tarbensis, nuper edito a doctissimo
viro Andrea du Saussay, pastore ecclesiae SS.
Lupi et Aegidii Lutetiae Parisiorum, ad calcem eruditissimi
sui Martyrologii Gallicani. Ejus caput Urbanus
V pontifex maximus, S. Victoris coenobii Massiliensis
quondam abbas, thecis argenteis jussit includi
et venerari, inquit idem Proprium Sanctorum ecclesiae
Massiliensis. Collocatum est ad sinistrum latus
altaris, caput S. Victoris ad dextrum in crypta ejusdem
monasterii. Corpus vero ejusdem Cassiani conditum
est in eadem crypta, in tumulo marmoreo.
Sed plura vide in praefationibus Henrici Cuichii episcopi,
et Alardi Gazaei ad Cassiani opera, et in vindiciis
pro sanctitate Joannis Cassiani ejus operibus
Duaci praefixis.
Regula Pauli et Stephani fere ubique in hoc Concordiae
codice horum duorum Patrum nomina praefert,
raro alterius tantum. Qui sint isti Patres, et
quando vixerint, non mihi compertum est. Haec Regula
exstat in cod. ms. bibliothecae Floriacensis,
unum et quadraginta capitula complectens, ut ex serie
capitulorum Regulae praefixa manifestum est sub
hoc quidem titulo: Incipiunt capitula pro quibus sunt
ammonendi fratres, Pauli et Stephani. Et initio Regulae
haec habentur: Incipiunt tituli pro quibus sunt
fratres ammoniti, Pauli et Stephani.
Regula Tarnatensis, vel, ut in quibusdam codicibus
legitur, Regula Tarnatensis monasterii, a quo et
quo tempore condita sit, nondum mihi exploratum