PL 103, col. 710
De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
est. Quidam putant Regulam esse celeberrimi illius
monasterii Agaunensis, quod in Helvetiis de nomine
S. Mauritii et sociorum conditum est: eo quod Tarnadae
locus, cujus meminit Antoninus Augustus in
itinerario, idem sit cum Agauno horum sanctorum
passione celebrato: quod quidem probabile est; sed
de eo amplius est inquirendum; haec autem Regula
Tarnatensis quaedam sumit a Regula sancti Augustini,
ut in notis est a nobis observatum.
Regula sancti Caesarii est magni illius Caesarii epipiscopi
Arelatensis, cujus scripta habemus et Vitam
duobus libris compositam auctore Cypriano. Floruit
sub Symmacho papa et Theodorico Italiae rege. Hujus
Regulae meminit Fortunatus, lib. V, carm. 1, ad
sanctum Martinum Galliae episcopum:
Atque ascita sibi servetur in urbe Genesi
Regula Caesarii praesulis alma pii,
Qui fuit antistes Arelas de sorte Lirini.
Lib. VIII, carm. 1:
Regula Caesarii linea nota tibi est.
Et carm. 4 ejusdem libri:
Concipiente fidem Christi Radegundis amore
Caesarii lambit, regula quidquid habet.
Mentio fit apud sanctum Gregorium Turonensem, lib.
IX Hist., cap. 41, in epist. episcoporum ad sanctam
Radegundem: « Tamen specialiter definivimus si
qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae
gubernationi commissis in Pictaviensi civitate vestro
monasterio meruerit sociari secundum beatae memoriae
domni Caesarii Arelatensis episcopi constituta, nulli
sit ulterius discedendi licentia. » Et cap. seq.: « Arelatem
urbem expetunt, de qua Regula sancti Caesarii
atque Caesariae beatae suscepta, regis se tuitione munierunt. »
Et cap. seq., in epist. sanctae Radegundis:
« Insuper congregationi per me Deo praestante collectae
Regulam sub qua sancta Caesaria degit, quam
sollicitudo beati Caesarii antistitis Arelatensis ex institutione
sanctorum Patrum convenienter collegit,
adscivi. » Hanc Regulam, ut clarum est ex locis citatis,
sanctus Caesarius sorori suae sanctae Caesariae
scripsit, ejusque sanctimonialibus. Id etiam videtur
in eadem Regula, quae exstat excusa: sed auctor hujus
Concordiae mutato sexu eam aptavit suo proposito.
Scripsit etiam sanctus Caesarius ejusdem Regulae recapitulationem,
in qua addit novas constitutiones;
sed nihil de illa citat auctor noster.
Regula sancti Aureliani episcopi est illius Aureliani
episcopi Arelatensis successoris Auxanii, cujus
decessor fuit sanctus Caesarius, ut habetur in epistola
Vigilii papae ad episcopos Galliae: « Unde, quia
dudum Auxanio quondam Arelatensis civitatis antistiti
vicum nostrarum sollicitudinem dederamus, sed
cursum vitae praesentis implendo de hac luce migravit:
in cujus loco Aurelianus frater noster noscitur
successisse. » Duas ei scripsit epistolas Vigilius papa,
alteram qua ei suas vices in Gallia delegat; alteram,
qua eum certum facit nihil a se contra fidem
quatuor conciliorum generalium et decreta Romanorum
pontificum in causa trium Capitulorum factum.
Subscripsit Aurelianensi concilio quinto, anno Domini
549, sub Childeberto rege. Apud Smaragdum
scribitur, ubique, Aurelius: sed mendum est manifestum.
Nam in epistolis et concilio citatis, et apud
Trithemium, de Proprietate monachorum, cap. 5,
semper scribitur Aurelianus, atque etiam in codice
ms. Concordiae nostrae, uno aut altero loco exceptis.
Ratio autem cur hunc Aurelianum hujus Regulae faciamus
auctorem, haec est, quia Regula quae in hac
Concordia citatur sub nomine Aureliani episcopi majori
ex parte sumpta est ex Regula sancti Caesarii Arelatensis
episcopi, etiam iisdem verbis saepe transcriptis,
quemadmodum suis locis a nobis observatum
est. Scripsit autem duas Regulas sanctus Aurelianus,
alteram sanctimonialibus, ut videre est apud
Trithemium, lib. de Proprietate monachorum, cap.
5: « Aurelianus episcopus in Regula ad moniales,