PL 103, col. 711

De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

« capitulo tertio, sic dicit: Nihil occulte accipiatis; sed
« si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento
« aut in auro, vel aliud quodcunque dederit aut
« transmiserit, in potestate sit abbatissae, » etc.;
quae verba ita citantur in hac Concordia mutato feminino
genere personarum in masculinum pro more
auctoris nostri. Cap. 60: « Nihil occulte accipiatis:
sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento
aut auro, vel aliud quodcunque dederit aut
transmiserit, in potestate sit abbatis, etc. » Alteram
monachis, ut planum est ex cap. 69 Concordiae, ubi
haec habentur ex Regula sancti Aureliani episcopi:
« Nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat,
praeter abbatem. Si voluerit ordinari presbyterum
et unum diaconum et subdiaconum quos ipse
voluerit, ordinandi habeat potestatem; si vero Deo
propitio ita profeceritis, ut aliquis ex vobis ad episcopatum
petatur, ipse solus egrediatur. » Quae quidem
verba nullatenus monialibus convenire possunt.
Regula sancti Ferreoli a Trithemio capite laudato

citatur sub nomine sancti Ferreoli episcopi et martyris.
Sed duos lego martyres Ferreolos, non tamen
episcopos: alterum qui Vesuntione, alterum qui
Viennae passus est; alios duos Ferreolos historiae
commemorant, episcopos quidem, sed non martyres:
alterum Lemovicensem, de quo sanctus Gregorius
Turonensis lib. V, cap. 28, qui subscripsit concilio
Matisconensi II sub Guntranno rege; alterum Uceticensem
seu Uceciensem in prima Narbonensi, nepotem
et successorem sancti Firmini Uceciensis episcopi,
ut habetur in ejusdem Firmini Vita ms., nullum
vero episcopum et martyrem. Hujus Regulae auctor se
in praefatione episcopum nominat, et multis locis hujus
Concordiae ita appellatur. Ex his igitur duobus
Ferreolis episcopis probabilius est Uceciensem hujus
Regulae esse auctorem. Stylus enim hujus Regulae
aliarum stylis praestat, sanctus vero Ferreolus Uceciensis
fuit vir litteratus, qui epistolas instar Sidonii
composuit, teste Gregorio Turonensi, lib. VI Hist.,

cap. 8. Praeterea hic Ferreolus dedicat suam Regulam
Lucretio episcopo, qui sane nullus videtur alius
esse quam Lucretius episcopus Deensis, ut suo loco
dicetur. Cum enim Ucecia sit in prima Narbonensi
non procul a Rhodano, nec adeo remota a Dea civitate
sita in provincia Viennensi; civitas vero Lemovicum
remotissima, quippe quae jaceat in prima Aquitania;
Ferreolum Uceciensem familiarem fuisse Lucretio
episcopo Deensi, quam Ferreolum Lemovicensem
credibilius est. Hi autem tres episcopi eodem
tempore floruerunt.
Regula sancti Isidori episcopi est Magni illius Isidori
Hispalensis episcopi, quae exstat inter ejus
opera Coloniae edita 1617. Hanc recenset inter
sancti Isidori scripta sanctus Braulio episcopus Caesaraugustanus:
« Monasticae Regulae librum unum
quem pro patriae usu et invalidorum animis decentissime
temperavit. » Non multum differt a sancti Benedicti
Regula.

Regula sancti Fructuosi duplex hic citatur: altera
Magni illius Fructuosi pontificis Bracarensis, quae
complectitur quinque et viginti capita, ut est in codice
ms. abbatiae Crassensis, cujus primum caput ita
incipit: Post dilectionem proximi. Id satis notum
est ex cap. 18 ejusdem Regulae, in quo statuitur una
Quadragesima jejunanda ante festum sanctorum Justi
et Pastoris: quam sane instituit sanctus Fructuosus,
quia suum monasterium dedicatum erat sub patrocinio
horum sanctorum martyrum, quod ideo Compluticum
appellatum est, quia dicti martyres Compluti
passi sunt, ut habetur in Fructuosi Vita, quae
ex membranis exiit a Prudentio Sandovaldo episcopo
Pampilonensi. Floruit anno 656. Altera Regula
est cujusdam alterius Fructuosi, qui in hac Concordia
a superiori distinguitur, etsi interdum hi duo
Fructuosi exscriptoris incuria confundantur. Quis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.