PL 103, col. 712
De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
autem sit alter hic Fructuosus, non mihi plane compertum
est. In Chronico sancti Maximi Caesaraugustani
episcopi ad annum 569, fit mentio cujusdam
Fructuosi abbatis Constantinae in agro Bracarensi;
« Sanctus Fructuosus Benedictinus abbas floret Constantinae
in agro Bracarensi sancti Romani, de quo
supra, discipulus. » Quis sit autem hic Romanus, declarat
idem Chronicon ad annum 568: « Sanctus Romanus,
abbas, sancti Lupicini frater, natione Gallus,
veniens ad Hispanias, aliqua monasteria condidit,
moriturque in agro Aurichensi in Lusitania, oppidoque
Pannoniis ejus corpus in pretio habetur et
honoratur. » Quod spectat ad hunc Fructuosum,
juxta hoc Chronicon, videtur esse alius a sancto
Fructuoso Bracarensi episcopo. Primo, quia tantum
abbas dicitur; 2º, quia sanctus Fructuosus Bracarensis
episcopus nunquam fuit abbas Constantinae,
sed Complutici in dioecesi Asturicensi, ut habent
ejus Acta: qui et altero multo junior fuit, creatus
episcopus Bracarensis anno 656. Sed, ne quid dissimulem,
hoc Chronicon, ut inter legendum animadverti,
multa continet absurda, et sancto Maximo
prorsus indigna. Est enim multis erroribus maculatum
a quodam nebulone, qui passim huic Chronico
multa inepta adjecit pro sua libidine, ut sunt
illa quae hic de sancto Romano citata sunt. Nunquam
enim hic sanctus Romanus, frater sancti Lupicini.
in Hispaniam venit, neque ibi mortuus est, sed in
Gallia, et in eadem regione sepultus est a fratre Lupicino
in monticulo supra monasterium Condatiscense,
in locis Jurensibus sub Chilperico Burgundionum
rege, ut videre est apud sanctum Gregorium Turonensem
in Vitis Patrum, cap. 2, sub finem. Fuit
tertius Fructuosus episcopus Segoviensis. Haec tamen
Regula, ut mihi videtur, potius tribuenda est sancto
Fructuoso abbati Constantinae: fere sequitur Regulam
sancti Benedicti.
Regula sancti Columbani est magni illius Columbani
primo Luxoviensis abbatis in Burgundia,
deinde Bobiensis in Italia. Sub nomine hujus Regulae
multa hic citantur ex Poenitentiali sancti Columbani,
quod exstat ms. in bibliotheca Floriacensi, et
citatur a Trithemio capite supra laudato libri de
Proprietate monachorum. Vitam sancti Columbani
luculente scripsit Jonas; cujus etiam meminit in Vitis
sancti Eustasii abbatis Luxoviensis, sanctorum
Attulae et Bertulphi abbatum Bobiensium. Mentio fit
etiam in Vitis sancti Galli et sancti Magnoaldi. De
eo etiam agunt Fredegarius, cap. 36 Chron.; Aimoinus,
lib. III de Gestis Franc., cap. 95, et Appendix
ad sanctum Gregorium Turonensem.
Regula Donati appellatur Regula a Donato collecta,
quia ex multis Patrum Regulis conflata est,
maxime ex Regulis sanctorum Caesarii, Benedicti et
Columbani, ut suis locis notavi Inter plures Donatos
sanctitate insignes unus celebris est monachorum
Pater; qui ex Africa trajiciens venit in Hispaniam,
ubi Sirvitanum monasterium aedificavit, diciturque
prior monasticam observantiam et regulam in Hispaniam
intulisse, ut scribit sanctus Hildefonsus lib.
de Viris illustribus, cap. 4. De eo agit Joannes Biclariensis
in Chronico ad annum 572, et sanctus
Maximus Caesaraugustanus in Chronico ad annum
575: « Sanctus Donatus, qui Regulam Eremitarum
sancti Augustini locupletiorem mitioremque primus in
Hispaniam invexit, et in agro Setabitano monasterium
Sirvitanorum construxit: et verborum meritis et
miraculis abunde nobilitatus migrat ad Dominum,
coliturque Kalendis Novembris. » Sed nonnulla hic
videntur addititia. Nullam enim sanctus Augustinus
composuit Regulam Eremitarum: nec, si composuisset,
eam mitiorem fecisset sanctus Donatus.
Quinimo olim sancti Donati discipuli in Hispania
graviter impugnabantur, eo quod austeriori vitae
animum adjungerent; quod non contigisset, si sanctus