PL 103, col. 713

De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Donatus Regulam mitiorem in Hispaniam invexisset.
Id satis patet ex Eutropii Valentini episcopi
epistola ad Petrum episcopum, quam, cum
esset abbas Sirvitanus, scripsit de districtione monachorum,
in qua austeriorem monachorum vitam
adversus impugnatores defendit. Quod frustra fecisset,
si ejus praedecessor sanctus Donatus Regulam
Eremitarum mitiorem fecisset. Hujus epistolae
mentionem facit sanctus Isidorus lib. de Viris illustribus,
cap. 45, exstatque ms. in bibliotheca Floriacensi.
Praeterea tanti fuit olim nominis apud omnes nationes
beatus Augustinus, ut, si ejus Regulam, etsi
non mitiorem, advexisset in Hispaniam sanctus Donatus,
ne quidem ullus adversus eum ejusque discipulos
hiscere ausus fuisset. Tandem sanctus Donatus
non fuit Eremitarum, sed monachorum coenobitarum
Pater; ipse enim cum septuaginta monachis in
Hispaniam trajecit, quibus monasterium Sirvitanum
subsidio et ope Micineae illustris feminae aedificavit,
ut docet sanctus Hildefonsus capite citato. Haec fusius

prosecutus sum, ut ostenderem quam futilibus
ineptiis a nescio quo hoc sancti Maximi Chronicon
conspersum fuerit. Fuit alius Donatus sancti Columbani
in baptismo filius, archiepiscopus Vesontionensis.
Libenter hanc Regulam Donato Afro tribuerem,
nisi multis annis ei sanctus Columbanus superstes
fuisset, vix, dum vixit, Hispanis notus. Quare si
ejusmodi Regulam sancto Donato Vesontionensi archiepiscopo
addixerim, non multum abs re erit,
cum ille monachus fuerit, et monasterium sub Regula
sanctorum Benedicti et Columbani aedificaverit,
ut habetur in fragmento Vitae illius apud Chiffletium
lib. II de Archiepiscopis Vesontionensibus.
Regula Magistri ita appellatur in hac Concordia,
quia in ea discipulus interrogat, et magister respondet.
Exstat in veteri codice ms. bibliothecae Corbeiensis
sine auctoris nomine quinque et nonaginta
capita complectens, inter quae omnia fere capita
Regulae sancti Benedicti recensentur. Hic Pater non

raro usurpat sancti Benedicti sententias integras et
ipsamet verba, interdum ab eo dissentit, et quae a
sancto Benedicto generaliter statuta sunt, specialius
ab eo saepe ordinantur. Codex autem citatus videtur
esse scriptus circa annum Domini septingentesimum
primum. Nam ad calcem illius exstat catalogus Romanorum
pontificum scriptus eadem manu litteris
quadratis, desinitque in Joanne sexto, qui sedit anno
septingentesimo primo. Haec Regula magna cum
simplicitate, fervore et regularis observantiae cura
procedit. Auctor illius juxta Trithemium, lib. et cap.
citatis, est Vigilius abbas et diaconus: « Vigilius
quoque diaconus et abbas in capitulo 33 suae Regulae
sic loquitur: « Si quid peculiare apud aliquem inventum
fuerit, grandi eum abbas et diuturna excommunicatione
condemnet, ut illius exemplo deterriti
omnes, nullus hoc audeat imitari. » Quae
quidem verba exstant in Regula Magistri, cap. 82,
ubi agitur de peculiaritate monachorum: ita ut citatio

Trithemii sit in notis arithmeticis mendosa.
Gennadius in Catalogo scribit de quodam Vigilio
diacono, qui etiam monachorum Regulam composuit:
« Vigilius diaconus composuit ex traditione
Patrum monachorum Regulam, quae in coenobio ad
profectum fratrum in conventu legitur, breviato et
aperto sermone totius monasticae perfectionis in se

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.