PL 104, col. 35

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

putant cuncta quae dixit; nescientes quia non
ex vita hominis metienda est fides, sed ex fide probanda
est vita. Quanquam enim multi bene credentes,
male vivendo pereant; nullus tamen male credens,
bene vivendo salvatur. Solius enim omnipotentis
Dei est nosse occulta hominum, vel quis cum
reprehensibili vita humilem mentem gestet, aut
quis cum laudabili vita superbam. Neuter enim
perfectus est. Sed quis e duobus magis auctori displiceat,
illi soli suppetit nosse. Scimus namque
quia qui infirmitatis suae bene sibi sunt conscii,
sanctos se esse, etiamsi ab aliis dicantur, non credunt.
Qui autem propter bonam conversationem,
dum laudantur ab aliis, sanctos se esse confidunt,
et idoneos se putant adjudicandum caeteros et alios

quidem propter vitam carnalem, alios autem propter
fatuitatem sensus despiciunt, omnibus tamen
in commune detrahunt, non possunt illi placere
qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis
corde. Qui autem vere placere Deo curat, subjiciat
animam suam Deo cum omni humilitate. Fides
est enim prima quae subjugat animam Deo, deinde
praecepta vivendi; quibus custoditis, spes nostra
firmatur, et nutritur charitas. Cum ergo cognitio
et actio beatum hominem faciant; sicut in cognitione
vitandus est error, ita in actione cavenda est
nequitia.
III.
Quamobrem obsecro dilectionem vestram,
quibus hoc opus necessarium esse dico, non vobis
injiciant fastidium verba simplicia; sed potius delectet

vos puritas fidei. Quoniam in verbis disserentium,
ut quidam Patrum ait
[(Aug., de Doctr. Christ.
I. IV, c. 11)] , veritas amanda est, non verba:
« Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod
volumus non potest: Aut quid obest lignea, si hoc
potest, quando nihil quaerimus, nisi patere quod
clausum est? » Qui autem omnino dedignatur legere
nostra, habet hic sufficienter sanctorum Patrum
sententias adnexas, quibus conferat sensum Felicis.
Tantum non negligat ad earum regulam fidem suam
purificare: quia, ut beatus Athanasius ait: « Fidem
catholicam nisi quis integram inviolatamque
servaverit, absque dubio in aeternum peribit. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.