PL 104, col. 36

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Et ut alius doctor dicit
[(Aug., in Psal. CXLVII)]
:
Sicut virginitas carnis, corpus intactum est; ita
virginitas animae, fides incorrupta. » Ait etiam
[(Aug., Tract. VIII in Evang. Joan.)] :
« Sic es
t veritas
Christus, ut totum verum accipiatur in Christo verum
Verbum Dei, Deus aequalis Patri, vera anima,
vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas,
vera passio. Si aliquid hic dixeris falsum, intrat
putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes
mendaciorum, et nihil integrum remanebit. Quia
ubi fuerit falsi alicujus corruptio, ibi veritatis integritas
non erit. » Valent autem multum ad perpendendam
subtilitatem veritatis, quae dicturus sum in
hoc loco; si tamen competenter valuissem explicare
quae dico.

IV.
Nestorius haereticus sic duas naturas in unico
Filio Dei Domino nostro Jesu Christo dividit ac separat,
ut in disputatione dogmatis sui sic de uno
quasi de duobus loquatur, quasi alium suspicans
Deum Verbum, alium Emmanuel, licet plerumque
unam horum fateatur personam. E contrario autem
Eutyches in dogmate suo sic de unici Filii Dei loquitur
singulari persona quasi de una substantia.
Et quanquam sempiternam divinitatis ejus nativitatem
confiteatur, temporalem quoque humanitatis
non neget; ita tamen utramque substantiam permiscet
atque confundit, ut una tantummodo praedicare
intelligatur. Cum ergo utrumque, id est, Nestorium,
et Eutychem, veritas fidei abjiciat, quae medium
inter eos tenet locum; beatus Cyrillus, ejusdem

veritatis defensor, Alexandrinus antistes, dum vellet
corrigere pravitatem Nestorii, propter obscuritatem
verborum, ut pote subtilissimae rei, offendit
beatum Joannem praesulem Antiochenae Ecclesiae,
et eos qui cum illo erant; factaque est divisio inter
Antiochenam et Alexandrinam Ecclesiam. Rogatus
est autem ab Antiochenis Theodoretus Cyri episcopus,
ut ageret adversum beatum Cyrillum. Et mirum
in modum, dum utrique essent catholici, id est, et
Antiocheni, et Alexandrini, beatus Cyrillus dum
putatur esse haereticus, quod non erat, inventus est
a Theodoreto inter Nestorium haereticum et Cyrillum
catholicum medius locus, unde idem Theodoretus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.