PL 104, col. 38

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

lectis, promisit se omnis emendationis diligentiam
sibimet adhibiturum. Propter quam rem silenter
cum dimittens, non putavi necessarium esse
easdem blasphemias ejus in exteros publicandas,
quia nec ad me pertinebat.
VI.
Post mortem vero ejus, cognovi per quosdam
fideles fratres, qui ab illo audierant, quod dixerit
Deum Dei Patris Filium nullatenus dici debere
passum aut crucifixum, sed ab eo hominem assumptum;
confirmare hoc nitens exemplo Isaac, qui a
patre ductus ad immolandum, non ipse, sed aries
pro eo est immolatus; tanquam in Isaac figuratus
fit filius Dei, et in ariete filius hominis. Haec autem
faciebat saepedictus Felix, quia nullatenus acquiescebat
sentire, nec suadere sibimet ita valebat, ut crederet

in uno Domino nostro Jesu Christo duarum
naturarum unitionem substantialiter factam, et
Deum Verbum secundum subsistentiam carni unitum,
sicut liquido in consequentibus ex verbis illius
apparebit. Contra quae et nos obviantia sibi testimonia
sanctorum Patrum, Deo auxiliante, posituri
sumus. Timens enim permixtionem Eutychetis
incurrere, corruit in divisionem Nestorii. Sed
quia eum, de quo sermo est, corruisse diximus in
Nestorii pessimam divisionem, opportunum puto
esse in hoc loco ponere sententias Nestorii, antequam
ad hujus dicta discutienda veniamus; ut prudens
lector cognoscere valeat quam consona Felix
Nestorio senserit, et ubicunque male utramque in
uno Domino dividit substantiam et confugit iterum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.