PL 104, col. 166

Contra objectiones Fredigisi abbatis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

mentibus apostolorum infudit, rusticitatem potius
per eos quam nobilitatem uniuscujusque linguae locutum
esse. » Haec qua intentione dixeritis, nullus
corum qui otiosa loqui timent, intelligent; nisi forte
hoc etiam nobis crimen superadditis, quasi rusticitatis
reprehendamus Spiritum sanctum. Quod si ita
est, id est, tali intentione ista dicitis, quid ad haec
respondere possimus, nisi: Ipse occultorum cognitor,
cordium testis, scrutator renum, omnipotens
Deus videat, et audiat. Extra hoc autem quod tale
sacrilegium nobis impingere videmini, apparet etiam
in his verbis vestris quod ita sentiatis de prophetis
et apostolis, ut non solum sensum praedicationis, et
modos vel argumenta dictionum Spiritus sanctus eis
inspiraverit, sed etiam ipsa corporalia verba extrinsecus

in ora illorum ipse formaverit. Quod si ita
sentitis, quanta absurditas sequetur quis dinumerare
poterit? Et in primis quidem, ut caute scientiae vestrae
loquamur, recordamini quid Moyses Domino
dicat, cum se excusaret ne ad Pharaonem mitteretur,
asserens se gracilis esse vocis et impeditioris
linguae. Cui Dominus nequaquam respondit, Mentiris;
sed annuens obsecranti, ait: Ecce Aaron frater
tuus, scio quod eloquens sit: ipse erit propheta tuus:
tu loqueris ad eum, et ille loquetur ad Pharaonem.
Attendite quia si secundum vos ipsa verba corporalia
in ore Moysi sonantia ejus erant, et vox quae sonabat,
quare ergo gracilis vox? quare ergo impeditior
sermo? Aaron erat propheta Moysi, Moyses propheta
Dei. Quare ergo robustior vox et expeditior

sermo in propheta Moysi quam in propheta Dei?
Nunquid et hoc vitium, gracilitatem scilicet vocis,
et linguae impeditionem Spiritui sancto tribuetis?
Restat ergo ut sicut ministerio angelico vox articulata
formata est in ore asinae, ita dicatis formari in
ore prophetarum. Et tunc talis etiam absurditas sequetur,
ut si tali modo verba et voces verborum acceperunt,
sensum ignorarent. Sed absit talia deliramenta
cogitare. Nos si de eloquentia Pauli apostoli
aliquid diximus, verba Hieronymi doctoris posuimus,
quibus in quodam loco ait: « Qui putant Paulum
juxta humilitatem, et non vere dixisse, Et si
imperitus sum sermone, non tamen scientia, defendant
hujus loci consequentiam. » Et iterum: « Si vero
qui potest etiam juxta sermonis eloquia contextum

docere Apostolum fuisse perfectum, et in artis grammaticae
vitia non incurrisse, ille potius auscultandus
est. Nos quotiescunque soloecismos aut tale quid
adnotamus, non Apostolum pulsamus, ut malivoli
criminantur, sed magis Apostoli assertores sumus;
quod Hebraeus ex Hebraeis absque rhetorici sermonis
nitore, verborum compositione, et eloquii venustate,
nunquam ad fidem Christi totum mundum transducere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.