PL 104, col. 338

Liber de correctione antiphonarii (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

officium injunctum est, magna occasio stultae et
noxiae occupationis aufertur. Ex quibus quamplurimi
ab ineunte pueritia usque ad senectutis canitiem omnes
dies vitae suae in parando et confirmando cantu
expendunt; et totum tempus utilium et spiritalium
studiorum, legendi videlicet, et divina eloquia perscrutandi,
in istiusmodi occupatione consumunt;
quodque animabus eorum procul dubio valde est
noxium, ignari fidei suae, inscii Scripturarum sanctarum,
et divinae intelligentiae inanes ac vacui, hoc
solum sibi sufficere putant; et ob hoc, etiam ventosi
et inflati incedunt, si sonum et vocem decantationis
utcunque addiscare, et in numero cantorum deputari
videantur. Quibus omnino (dum, sicut beatus Gregorius
supra ait, Deum moribus stimulant, cum populum

vocibus oblectent ) metuendum est ne etiam ipsa
illa Dei increpatione feriantur, qua dicit: Populus
hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a
me. Et iterum: Aufer a me tumultum carminum
tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. Nam et beatus
Hieronymus, ut supra memoratum est, de hujusmodi
hominibus manifeste dicit, quod de Ecclesia
Dei scenam fecerint populorum. Hanc enim occupationem
superfluam in eisdem sacris officiis devitantes
antiqui, cum eis profecto suppeteret ex divinis
libris et multiplex copia laudationis, et peritia modulationis,
maluerunt tamen eadem saepe repetere,
quam infinitis et non necessariis psallentium animos
occupare, vel gravare.
XIX.
Quapropter, auxiliante Dei gratia, omni

studio pietatis instandum atque observandum est, ut
sicut ad celebranda missarum solemnia habet Ecclesia
Librum Mysteriorum fide purissima et concinna
brevitate digestum, habet et Librum Lectionum ex
divinis libris congrua ratione collectum, ita etiam et
hunc tertium Officialem Libellum, id est, Antiphonarium,
habeamus omnibus humanis figmentis et
mendaciis expurgatum, et per totum anni circulum
ex purissimis sanctae Scripturae verbis sufficientissime
ordinatum; quatinus in sacris officiis peragendis,
juxta probatissimam fidei regulam, et paternae auctoritatis
venerabilem disciplinam, una a nobis atque
eadem custodiatur forma orationum, forma lectionum,
et forma ecclesiasticarum modulationum; quae
a boni ingenii adolescentibus quam celerrime imbibita,

eos et divinis laudibus concinendis sufficienter
et graviter idoneos reddat, et a potioribus ac spiritalibus
studiis non impediat. Quis enim ita contentiosus,
imo insanus, et ab omni veritatis ratione aversus
est, ut non hoc rectius, et convenientius, ac salubrius
fateatur in Dei laudibus decantari, quod ex
divinis dictis et libris videat fideliter assumi? quatinus
sicut in Symbolo catholico fidem nostram non
nostris sed apostolicis verbis profitemur, et in Dominica
Oratione non nostris sed ipsius Domini et Salvatoris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.