PL 104, col. 619
Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
hominis non fit alter beatus: quia et cum eum
imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri unde illum
factum videt ille, scilicet incommutabili communique
veritate. Neque prudentia cujusdam fit prudens alius,
aut fortis fortitudine, aut temperans temperantia,
aut justus justitia hominis alterius quisquam efficitur:
sed coaptando animum illis incommutabilibus
regulis luminibusque virtutum, quae incorruptibiliter
vivunt in ipsa veritate sapientiaque communi, quibus
et ille coaptavit et fixit animum, quem istis virtutibus
praeditum sibi ad imitandum proposuit. Voluntas
ergo adhaerens communi atque incommutabili
bono, impetrat prima et magna hominis bona, cum
ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem
aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa
ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad
inferius, peccat.
« Et ideo non sit nobis religio cultus hominum
mortuorum, quia si pie vixerunt non sic habentur ut
tales quaerant honores, sed illum a nobis coli volunt,
quo illuminati laetantur meriti sui nos esse consortes.
Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi
propter religionem. Si autem male vixerunt,
ubicunque sint, non sunt colendi. Quod colit ergo
summus angelus, id colendum est etiam ab homine
ultimo: quia ipsa hominis natura id non colendo
facta est ultima. Non enim aliunde sapiens angelus,
aliunde homo; aliunde ille verax, aliunde homo:
sed ab una incommutabili sapientia et veritate. Nam
idipsum actum est temporali dispensatione ad salutem
nostram, ut naturam humanam ipsa Dei virtus
et Dei sapientia incommutabilis et consubstantialis