PL 104, col. 620
Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Patri et coaeterna suscipere dignaretur, per quam
nos doceret id esse homini colendum quod ab omni
creatura intellectuali et rationali colendum est.
« Hoc etiam ipsos optimos angelos et excellentissima
ministeria Dei velle credamus, ut unum cum
ipsis colamus Deum, cujus contemplatione beati
sunt. Neque enim et nos videndo angelos beati sumus,
aut unquam erimus: sed videndo veritatem,
per quam etiam ipsos diligimus angelos, et his congratulamur.
Nec invidemus quod paratiores et nullis
molestiis interpedientibus perfruuntur: sed magis
eos diligimus, quod et nos tale aliquid sperare a
communi Deo jussi sumus. Et idcirco honoramus eos
charitate, non servitute; nec eis templa constituimus:
ac per hoc nolunt se sic honorari a nobis,
quia nos ipsos, cum boni sumus, templa summi Dei
esse noverunt. »
Haec fidei nostrae munitissimum atque altissimum
sacramentum, et cordi nostro firmissimum character
impressum. Hanc astruendo et defendendo veritatem,
opprobrium factus sum vicinis meis, et
timor notis meis, in tantum, ut qui videbant nos,
non solum deridebant, sed etiam digito unus alteri
ostendebant. Sed consolatus est nos Pater misericordiarum
et Deus totius consolationis in omni
tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari
eos qui in omni pressura sunt, de illo fidentes, et
per illum in tentationibus non deficientes, qui nos
armis justitiae et galea salutis munit atque circumdat
Explicit.