PL 105, col. 108
Liber diurnus Romanorum Pontificum (Auctores varii), J. P. Migne
123
gloria ejus divinae majestatis, venerabilibus
nos certum est contulisse locis, sit acceptabile, nobisque
ab ejus locupletissima manu digna hujusmodi
pii operis in sidereis conferatur arcibus remuneratio.
Igitur quia petiistis a nobis, quatenus fundos Ill.
atque Ill. sitos in loco Ill. tuae religiositati ad tenendum,
emissa praeceptione, in perpetuum concedere
deberemus: ita sane ut a vobis, etc.
Statuentes apostolica censura, autoritate beati
apostolorum principis, sub divini judicii obtestatione
et anathematis interdicto, ut nulli unquam
nostrorum successorum pontificum, vel alii cuilibet
magnae parvaeque personae, ipsa praenominata loca
a potestate et ditione jam praefati monasterii auferre
vel alienare sit licitum, sed potius in proprio
suo consistant.
Si qua autem temerario ausu parva magnaque
persona contra hoc nostrum apostolicum decretum
agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo
esse innodatam, et a regno Dei alienam, et cum
omnibus impiis aeterno incendic et supplicio condemnatam:
at vero qui observator exstiterit praecepti,
gratiam atque misericordiam, vitamque
aeternam a misericordissimo Deo nostro consequi
mereatur.
VI. Privilegium.
Convenit apostolico moderamini pia religione poscentibus
benevola compassione succurrere, et poscentium
animis alacri devotione impertiri assensum:
tunc enim potissimum praemium apud conditorem
omnium reponitur Deum, quando venerabilia
loca opportune ordinata 124 ad meliorem fuerint
sine dubio statum perducta.
Igitur quia petiistis a nobis, quatenus fundum
Ill. etc.
Statuentes beati Petri principis apostolorum autoritate,
cujus nos etsi impares meritis, divina tamen
gratia suffragante, vices gerimus, sub anathematis
interdictione et divini judicii obtestatione,
haec quae a nobis compassionis modo decreta sunt,
quempiam in quoquam convellere, sed potius firma
stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus
definimus.
VII. Privilegium.
Tanto plus ecclesiasticae res protensiori incremento
proficiunt, quantum ex eis, studio pietatis,
egentibus aliquid fuerit, vel Christo servientibus,
aut locis venerabilibus commodatum. Unde enim
credita, miserante Deo, suscepimus, optima dispensatione
ejus potentiae restitui non dubitamus, atque
nos fiduciam, de obtinendo praemio futuro, tenemus.