PL 105, col. 1273
Liber de ordine antiphonarii (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
sequentes in fine diei Nativitatis Domini, post
celebrata caetera officia, hoc intendit quod ipsa vespera
magis pertineat ad festa Nativitatis Domini,
quam praecedens ante solis occasum. Haeccine ratio
est per festivitates apostolorum et caeterorum sanctorum,
quod magis pertineat ad diem natalitium
eorum vespera in fine diei post celebrata caetera officia,
quam praecedens vespera ante solis occasum.
De duodecim noctibus scripsi in prologo Lectionarii,
et cogito scribere in commentario diurnalis officii.
CAPUT XVII. De festivitate S. Stephani protomartyris.
Dixi in superioribus more antiquo ratione ministrante,
quoniam praescripsi, habere antiphonas de
tertia nocturna, quae canitur circa quartam vigiliam
noctis, Alleluia; similiter et antiphonas matutinales
magnarum festivitatum, quod non invenitur in festivitate
sancti Stephani, et sancti Joannis, et Innocentium.
Sunt festivitates quarum officia celebrantur
nocturnalia circa vespertinam horam, quae vulgo
appellantur propria; et in posteriore parte noctis
canitur alterum officium sive de propria feria seu
de communibus sanctis. Ita enim reor actitatum
esse apud antiquos de illis festivitatibus quarum antiphonae
in matutino officio non habent Alleluia.
Antiphonae quas solemus canere in nocturnali officio
in festivitatibus sanctorum, et habent initium, Antiphona
in lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte,
exceptae sunt, ut reor a mordis [modernis] de multitudine
antiphonarum quas habemus scriptas in
nostro Antiphonario de Romano. Si quis voluerit eas
legere, reperiet eas non a principio ita esse statutas
ut cantantur apud nos. Responsorios ita ordinavi
ut ratio docuit historiae et gestorum ordo. Ubi
verba mutavi de Romano Antiphonario, in margine
ejusdem paginae e regione R posui.
CAPUT XVIII. De festivitate sancti Joannis.
In festivitate sancti Joannis sex responsorios reperi,
quibus praeponimus tres, id est, Justus germinabit
sicut lilium, et, Iste est qui ante Deum magnas
virtutes operatus est, et, Iste homo perfecit omnia quae
locutus est ei Deus, ut tres nocturnas faciamus. In
novissimo responsorio, id est, In medio Ecclesiae,
contra consuetudinem caeterorum responsoriorum
cantatur neuma triplex, et versus ejus atque Gloria,
extra morem neumate protelatur. Non enim frustra
hoc actum est a prioribus. Voluerunt nobis per hoc
aliquam doctrinam insinuare, quae forte poterat
excedere mentem cantorum, quorum pars aliqua
saepe mutatur a transitoriis ad aeterna, et laetatur
potius in aeternis quam in transitoriis. Fit enim
neuma memoratum inter caetera verba circa verbum
intellectum. Quando venerit cantor ad intellectum, celebra neuma,
id est, fige gradum in stantibus et
manentibus rebus. Quid hoc vult? Vult nempe te
docere, si aliquando veneris ad intellectum, in quo
conspicitur divinitas et aeternitas ut desiderio mentis