PL 105, col. 1295

Liber de ordine antiphonarii (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

[ Data est mihi, ] de proprio evangelio excerptus est.
CAPUT LI. De sabbato.
[ Ostendit mihi angelus fontem aquae vivae. ] Sic
loquitur, quasi hi loquantur ad Ecclesiam, qui in
Christo baptizati sunt, et sunt agni novelli, et hodie
revertuntur ad fontes ut exuant se albis. Quibus
subditur responsorius, [ Omnes qui in Christo baptizati
estis. Christum induistis.]
CAPUT LII. De glorioso officio quod fit circa vespertinales terminos in paschali hebdomada in Romana Ecclesia.
Notum solemniter est canere matrem nostram
Romanam Ecclesiam tres psalmos ante hymnum

Evangelii, et post hymnum duos per diversa altaria
diversorum locorum. Saepissime tamen ad crucem
et ad fontes, ut ex scriptis dicimus, quae continent
per diversos libellos ordinem Romanum. Simili
modo notum est quod in fine psalmorum versum
solemus dicere ante orationem quam solemus facere
genua flectendo, sive, vultum declinando in
terram. Versu enim commonemur ad aliquam mutationem
et renovationem mentis, continentem habitum
orationis. De eodem versu scriptum habemus
in libello officiali et in prologo istius. Ea enim hic
oportet dicere de illo, quibus intelligatur qua de re
consuetudo sanctae Romanae Ecclesiae amittat versum
in paschalibus diebus, et alter cantus constituatur
pro eo. Paschalis enim dies, qui per septem

dies quasi unus dies celebratur, apud nos ordine
officii sui praedicat nobis illud tempus de quo Jesus
Christus dixit in Evangelio Joannis: Iterum autem
videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum
nemo tollet a vobis: et in illo die me non rogabitis
quidquam. Orando enim rogamus quod nondum
habemus. Quod non erit necessarium quando
cor electorum gaudebit, et gaudium eorum nemo
tollet ab illis, et non erit necesse ut aliquid rogent.
Ut jam gaudeamus in spe ex eo quod exspectamus
futurum in re, versus qui solet animum nostrum
revocare ad aliquam introducendam orationem, aufertur
in paschalibus diebus, et cantatur pro eo ad
aliquos cursus diurnales responsorius, [ Haec dies
quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. ]

Exsultatio et laetitia unde responsorius praesens dicit,
clariores efficiuntur in mente nostra si clariore
lingua, id est Hebraea, pronuntiatae apud nos fuerint.
Ideo in ea statione in qua apostolicus celebrat
vespertinale officium, Alleluia canitur cum omni
supplemento et excellentia versuum et sequentiarum.
In caeteris officiis diurnalibus pro versibus canitur
responsorius, Haec dies. In vespertinali, post
tres psalmos, canitur unum Alleluia ante hymnum
sanctae Mariae; post quartum, unum; post quitum,
unum, quae pertinent ad crucem et ad fontes. In
Romano enim Ordine invenitur in ipsa die resurrectionis
Domini repetitus psalmus, [ In exitu Israel. ]
Hoc enim fit propter multiplicia altaria illius loci,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.