PL 105, col. 1333

Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

Clarissimo Patri et acutissimo rhetori Jeremiae
vati in nostra Jerusalem Amalarius.
Scribunt Salvatoris nostri Jesu nomen per aspirationem,
cujus rationis expers sum. Scio vobis
ignotum non esse, si alicujus rationis causa postponatur
post I aspiratio in nomen Iesu, quam intimate
filio vestro si adsit. Scio si est, adfore in promptuario
mentis vestrae quod fluat ad me. Antequam pergeret
domnus Carolus Romam novissime, audivi sacerdotes
Galliae nostrae sonare Gisus, quod neque
cum Hebraeis neque cum Graecis conveniebat. Ab illo
tempore audio Iesus, ut opinor, quod convenit cum

Hebraeis, quorum ducis nomen legitimus Iesus. Qui
Iesus nomine suo praefigurabat nostrum Iesum, ut
Sedulius:
. . . . Jam tunc famulata videbant
Sidera venturum praemisso nomine Jesum.
Nam Graeci his notis Ι.Ϟ. conscribunt illud nomen;
et legunt ΙΗϞΟΥϞ: Unde mihi videtur, si tamen vobis
non alias, oportere scribi per Ι et Η et Ϟ, sive Σ,
quod legimus Ihesus. Quibus notis memoratum
nomen scribere debeam, oro ut mandetis.
EPISTOLA II. JEREMIAE AD AMALARIUM.
Porphyrius philosophus nomen IESU in anacrosticha
sua Latine scribit hoc modo IHESUS, quem novimus
utriusque linguae peritissimum fuisse, usus

videlicet ita Graeca littera pro Η longa, quam Graeci
in lingua propria pro Ι longa semper sonant. Latini
vero pro Ε longa. Alia vero ratione imitantes Hebraeos
Iesum pronuntiamus, non per aspirationem,
sed per Η Graecum scribentes.
EPISTOLA III. AMALARII AD JONAM EPISCOPUM.
Pater intimate nato, quibus notis inferius figuratis
rectius videatur vobis pingi nomen Iesu ΙΗϞ
an ΙΗΣ.
At ille, inquit, sicut Χ et Ρ Graecis litteris, et alia
qualicunque Latina convenienti superioribus scribitur
nomen Christi, ita Ι et Η addita convenienti Latina
scribitur ΙΗΣ.
EPISTOLA IV. AMALARII AD RANTGARIUM EPISCOPUM.

Amalarius Rantgario episcopo reverendissimo civitatis
Noviomensis.
Memini me interrogatum a vestra paternitate quomodo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.