PL 105, col. 1334

Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

intelligerem quod scriptum est in Dominica
institutione: Hic est calix sanguinis Novi et aeterni
Testamenti, mysterium fidei. Quia comperi vos velle
scire quomodo intelligerem illud, ideoque scriptis
paucis litteris intimo quomodo sentiam. Fuit enim
calix Veteris Testamenti de quo in Exodo scriptum
est, cap. XCVIII: Tulit itaque Moyses dimidiam partem
sanguinis, et misit in crateras: partem autem
residuam fudit super altare [(Exod. XXIV, 6)]
. Et paulo
post: Hic est, inquit, sanguis foederis quod pepigit
Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his [(Luc. XXII, 17)]
.
Hunc calicem consummavit Dominus
in coena sua secundum Lucam dicentem: Et
accepto calice gratias egit et dixit: Accipite et dividite
inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de

generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Calix Veteris
Testamenti, sanguine animalium irrationabilium
redundabat. Ille sanguis figura fuit veri sanguinis
Christi. Quem calicem, id est, in quo bibimus
sanguinem Christi, initiavit nobis ipse in memorata
coena post consummatum priorem calicem, ut idem
Lucas memorat in sequentibus: Similiter et calicem
postquam coenavit, dicens: Hic est calix Novi Testamenti
in sanguine meo, qui pro vobis fundetur [(Luc. XX)]
.
Hic calix est in figura corporis mei, in quo
est sanguis qui manabit de latere meo ad complendam
legem veterem, quo effuso deinceps erit Novum
Testamentum; quoniam novus sanguis et innocens,
id est, hominis absque peccato effundetur pro redemptione
humana, quod antea non est factum sanguine

alicujus animalis irrationalis. Iste sanguis
novus est, qui effusus est pro salute nostra, quia non
est animalis alicujus irrationabilis, sed hominis rationalis;
propterea dicitur Novi Testamenti, quoniam
illo effuso vetera transierunt, et facta sunt nova.
Ipse vocatur aeterni Testamenti, quia Novum Testamentum
non mutabitur ad aliud Testamentum, sicut
mutatum est Vetus in Novum. Ipse vocatur mysterium
fidei, quoniam qui credit se redemptum ab eo sanguine,
et imitator fit passionis ipsius, ei proficit ad
salutem et ad vitam aeternam. Unde Dominus dicit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis
ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobismetipsis [(Joan. VI, 54)]
.
Hoc est, nisi participes fueritis meae
passionis, et credideritis me mortuum pro vestra

salute, non habebitis vitam in vobis. Mysterium
Graece, Latine secretum, quia fides ista latet in cordibus
electorum, propterea vocatur secretum fidei.
Mysterium fidei fides est, ut Augustinus in epistola
23 ad Bonifacium episcopum: Sicut ergo secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.