PL 105, col. 1335
Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
quemdam modum sacramentum corporis Christi,
corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi,
sanguis Christi est; ita sacramentum fidei, fides
est. Simili modo possumus dicere: Hic est calix
sanguinis mei Novi et aeterni Testamenti; ac si dicat:
hic est sanguis meus qui pro vobis datur, ut
deinceps Novum et aeternum Testamentum a me
accipiatur et teneatur. Sequitur: mysterium fidei
hoc credere debetis, id est, hanc fidem habere debetis,
ut per illum remissio vobis sit omnium peccatorum.
EPISTOLA V. AD HETTONEMMONACHUM.
Dignata est fraternitas vestra nobis mandare,
ut auctorem illum vobis nominarem, qui distinctionem
facit inter Seraphin, quando neutri generis
est, et quando masculini. Non omnia mihi in promptu
possunt occurrere, quae de illis agminibus legistis
et legi. Tamen illum auctorem modo promam
qui discernit inter cherubin neutri generis et masculini,
nec non et illum qui Seraphim per m, masculi
generis dicit, et neutri per n. Opinor quod eisdem
finalibus litteris terminetur apud Graecos cherubin
et seraphin. Dicit Hieronymus in tractatu Ezechielis
tertii libri: « Quanquam plerique cherubin neutrali
genere numeroque plurali dici putent, nos scire
debemus singulari numero esse cherub generis masculini,
et plurali ejusdem generis cherubim, non
quo sexus in ministri Dei sit, sed quo unumquodque
juxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus.
Angeli vocantur numero plurali Malachim,
et cherubim et seraphim ejusdem generis et numeri. »
Ubi sanctus Hieronymus dicit, nos scire
debemus quod Latinus Latinis fuit locutus. Ipse
erat Latinus, Paula et filia ejus Eustochium Latinae
erant. Ex hoc intelligere possumus, quod nos
Latini debemus illorum ministrorum nomina masculino
genere tenere juxta Hebraicam auctoritatem,
quam Hieronymus interpretatus est. Et ubi dicit:
« Non quo sexus in ministris Dei sit, sed quo unumquodque
juxta linguae suae proprietatem diversis
appelletur generibus: » ex hoc intelligimus quod
alterius generis sunt ministri memorati in peregrina
lingua. Dicit Beda in libro primo de tabernaculo et
vasis ejus: « Et quidem numero singulari cherub,
plurali autem cherubin dicitur, et est nomen generis
masculini; sed Graeca consuetudo neutro genere
cherubin posuit, m littera in n mutata. Verum
noster interpres Hebraeum secutus idioma, masculino
genere posuit. »
Monstrabo iterum ubi idem interpres Hieronymus
ponat seraphin neutro genere. Scribit in libro quem
fecit de seraphin [(Cap. 6, post init.)] quae leguntur
in Isaia inter caetera: « Nullum prophetarum extra
Isaiam vidisse seraphin circa Deum stantia, et ne
ipsa quidem seraphin alibi lectitari. » Novit charitas
vestra quando dixit stantia, et ipsa neutro genere ea