PL 105, col. 1336

Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

protulisse. Habemus et non minimam auctoritatem
ex consuetudine Ecclesiae, quae solet quotidie in
oratione quae fit super mensam proferre, Beata seraphin.
EPISTOLA VI. AD GUNTRADUM.
Amalarius Guntrado dilecto filio in disciplina
Christi.
Fili mi, recordatus sum percunctatum esse pollens
ingenium tuum, quare non me cum majori cautela
custodirem, ne illico post consumptum sacrificium
spuerem. Addidisti, quod non videres caeteros sacerdotes
hoc facere, id est statim spuere post comestam
eucharistiam. Quando hoc audivi a te, nec
multum tibi dixi, nec cogitavi ex hoc tibi respondere,

nauci duxi talem percunctationem; jam in
itinere degens aporiatus sum tua dilectione, ne aliqua
suspicio remaneret tibi falsa in pectore. Quasi
ergo propterve hoc agerem contra nostram religionem,
et ne remaneres in aliquo errore ignorantiae,
idcirco potissimum quoniam sensi te sensisse me
agere contra consuetudinem religiosorum presbyterorum,
malui ex itinere formare tibi animum meum;
quam diutius remanere ardens ingenium tuum in
suspicione inutili. Attende primo, fili mi, sententiae
Pauli dicentis: Spiritalis judicat omnia; ipse autem
a nemine judicatur [(I Cor. II, 15)]
. Si quod circa
spiritum est in suo ordine manet, ea quae per corpus
geruntur recta deputantur, dicente eodem Apostolo: Omnia munda mundis
[(Tit. I, 15)]
. Multi sunt qui

munditiam corporis observant secundum usum Pharisaeorum,
ex quorum tamen mentibus procedunt
immunda, quae Dominus computat in Evangelio
dicens: De corde enim exeunt cogitationes malae,
homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia,
blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem [(Matth. XV, 20)]
.
Inter ista non deputatur
sputum, nec-procedit ex mala cogitatione quae coinquinat
hominem. Sputum naturale est nobis, sine
peccato procedit ex nobis, sanitati nostrae proficit
ejus processio, sine vituperatione religiosorum hominum
agimus quod Christus egit pro salute nostra,
docente Evangelio: Lutum fecit Dominus ex sputo,
et linivit oculos caeci nati [(Joan. IX, 6)]
. Et iterum

secundum Marcum: Misit digitos suos in auriculas,
et expuens tetigit linguam ejus [(Marc. VII, 32)]
. Corpus
Domini saluti hominum consecratum est in aeternum.
Ejectio sputi salutem praestat temporalem. Ad
hoc deprecamur sanitatem temporalem, ut potius
occurramus aeternae saluti. Quod est officium aeternae
salutis, non est contra institutionem Domini. Quamvis
Apostolus dixisset: Quando infirmor tunc fortior
sum et potens [(II Cor. XII, 10)]
. Tamen sanitati studebat,
ut novimus ex admonitione facta ad Timotheum
cum dicat: Noli aquam bibere, sed modico vino utere
propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates [(I Tim. V, 29)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.