PL 105, col. 1337
Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
Tu, fili, in redargutione tua non propter aliud
ostendisti mihi tibi displicere me spuere, nisi quia
caeteros sacerdotes perspexisti a sputo diutius se
abstinere post sacrificium. Tu adhuc puerulus non
vidisti multos sacerdotes; forsan quos saepissime
vidisti venatoribus juncti sunt, qui solent manus
lavare a recenti sanguine bubalorum suorum et hircorum,
sicut et populares faciunt quando ad communem
mensam accedunt? Non hoc dico, quod non
debeamus corpus Domini venerari prae omnibus
sumptibus, sed quod si veneratum fuerit ab interiore
homine, quidquid naturaliter ab exteriore agitur,
Dominico honori deputatur. Quamvis sagacitas infantiae
tuae nobilissima mihi quod displiceret non
ostenderet, tamen, ut reor, video quod tibi displiceat
meo sputo, hoc est, quasi sumptum corpus
simul cum sputo projiciam. Fili, non ita retur animus
patris tui: illum precor qui dicit Psalmista: Fortitudinem
meam ad te custodiam [(Psal. LVIII, 10)]
. Flegmaticus
homo si studuerit sanitati suae, saepius
curabit flegma ejicere. Non est prohibitus flegmaticus
a promotione sacrorum ordinum. Non enim
ignoravit Paulus humores nocivos, et nimium abundantes,
saepius fore necesse exire ab homine: tamen
quando abnegavit episcopum superbum, iracundum,
vinolentum, percussorem, turpis lucri
cupidum, non abnegavit flegmaticum. Forte tui
animales inflati munditia corporis, possunt videre
vicia nociva in secreto figmento suo, quae Paulus
apostolus non potuit forte videre in Spiritu sancto.
Absit, fili mi.
Si potuissem me abstinere tandiu a sputo quandiu
satisfacerem tuis, ut non haberent quod reprehenderent
in me, hoc ultro curarem, praecipiente
Apostolo: Providentes bona non tantum coram Deo,
sed etiam coram omnibus hominibus [(Rom. XII, 17)]
.
Sed quia hoc mihi difficile est, tamen confido in Domino,
si mens mea pura fuerit et humilis in conspectu
ejus, ut faciat intrare corpus ad animam
meam vivificandam, et quod exeundum est propter
sanitatem corporis, faciat exire sine dispendio
animae. Si quis hoc non credit eum posse si voluerit,
non credit eum omnipotentem esse. Et qui non
sperat eum hoc velle, non recipit sententiam Pauli
dicentis: Qui omnes homines vult salvos fieri (I Tim.
II, 4): id est illos qui salvationi deputati sunt. Fili
mi, recordare quod saepissime solebas mihi proferre: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat
qui custodit eam
[(Psal. CXXVI, 2)]
. Si aliquod scrupulum
tuae menti adhuc haeret de re praelibata, vita
comite noli patri tuo abscondere. Tene quod tenes,
Dominus tibi multiplicet sensus praelibatos, ultro
quam petere scias.
De corpore Domini quod sumimus, est mihi dicendum,
quamvis sit dispar exemplum praesenti rei,
quod Valentinianus imperator dixit militibus, qui
ei socium adsciscere voluerunt: Vestrum fuit, inquit,
quod me constituitis imperatorem, meum est
socium eligere quem voluero. Ita vero vestrum est