PL 105, col. 383

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

1.
Dilectissimo fratri et compresbytero suo Modesto
Candidus, perpetuae pacis et beatitudinis optat
in Christo salutem.
De caetero quoque notum facio tuae charitati, quod
anno praeterito domnus abbas Rabanus, cum illi
querebar quia non haberem quemquam mecum consociorum,
cum uno in divina lectione disputando et
legendo proficere potuissem, tale mihi responsum
referebat: « Exerce, inquit, temetipsum legendo,

et aliquid utilitatis adde dictando. Nam dum ego ibidem,
ubi nunc ipse moraris, quondam commanerem,
librum prosa et versibus in laudem sanctae crucis
divina gratia inspirante incoepi, atque fidelibus
legendum studioso labore consummavi. » Hac igitur
frater, licentia fretus, duos libros de Vita Eigilis abbatis
nostri, dictando et scribendo Dei dono peregi:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.