PL 105, col. 382

tione corporum et animarum periculo, degebamug simul in hoc monasterio sub abbale litigioso; ac per hoe credimus, quia nostri migereris. Seis enim ubi ille errabat, et in illam partem non declinabis.
Fo- dum est enim apud te, ut pos{modum id ſacias quod antea in odio habuisti; et qui alium quondam in pri- matu constitutum vituperabas in multis, in eodend primatu postmodum in eisdem reprebensibilis inves niarjs : ac per hoe maxime, quia nune nobiscum de- testaris, reprobas rectoris tui et judieas actiones.
Quid dicis ad hee? fortasse nobis omnia bona pro nam innocentia sine Deo infirmitas #$timatur ; et B tua possibilitate promillis ? sed cum electus ſueris humilitas non propter Deum ignobilitas judicatur.
C ad hoe magisterium, quod optamus; timebimus no- bis, ne quando eveniat ut obliviscaris fraternitatis et humanitatis tum circa nos; et efficiaris, ut leo, mor® prioris , in domo tua evertens domesticot tuos, et opprimens subjeetos tibi.
Nosti quoque in- firmitatem morum et corporum nostrorum; nec tid quidquam latet secreti nostri: quapropter maxime suspicamur, si alienatus fueris a nobis, ut ungulas nobis detractionis in dorsum ponas, et prava juveni- tum actionum $uspicjone nos deridendo confundas.
» Talis quoque fuit conſabulatio diversarum mentium : el taliter pervagatio cordium procedebat in pu- blicum. 8. Erat igitur eo tempore fratrum nostrorum tur- ba valde conſusa, nec ullum adhnc inter fratres gimplicitatis apparuit documentum.
Factam est au- tem cum hxc orta dissensio finiretur, extollens vocem pars prima patrum saniori consilio dixit : Oremus, fratres, in primis omnipotentis Dei boni- tatem, ut secundum voluntatem suam audiat nos deprecantes ; et ut nobis ea concedat postulare qua ipse nobis expedire cognoscit : quatenns secundum voluntatem ejus orantes, salvari mereamur per eum,
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionen veritatis venire. „Post hanc igitur sanctam et sa- lubrem patrum doctrinam, expleta oratione, fratres congregati consederunt in unum : quos etiam iterun pars prior seniorum tali locutione roboravit : « Confidite, inquit, fratres, conſidite, et sit vobis inf Deo cor unum et anima una; nec quisquam vestrum
propter amorem Del et proximi, quid sibi soli utile sit, sed quod multis, quzrat : ut in hac dilectiong discipuli Christi nominemur et simus. De cxtero quoque inspirante ac demonstrante Spiritu sanctd visum est nobis, gi vestræ placuerit yoluntati, quod pater Eigil propter #tatis sur maturitatem, imo etiam et gravitatem morum suorum, congruentius
conveniat in locum ministerii hujus, de quo sublatus est ille, qui nobis ante preerat. » Quo dleto, statim universa multitudo monachorum consensit consilio eorum et actu : quamvis pauci propter constantiam mentis illius de hac conventione clandicarent, timore

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.