PL 105, col. 386
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
capitis omnium jurgiorum, surrexit statim cura et
auxilium circa nos Ludovici serenissimi Augusti:
cujus etiam cor nostra miseria adeo commoverat, ut
diceret se tantum doloris nunquam expertum, excepto
eo, qui ei acciderat ex morte beatae memoriae
Caroli genitoris sui. Hic igitur misit nuntios suos
Aaron et Adalfridum cum sociis ipsorum, monachos
scilicet, occidentales, qui nos in tentatione
temporalis miseriae consolando sublevarent; et, si
quae de regulae institutis apud nos aut incoepta, aut
dilapsa fuissent, fraterna dilectione praemonendo
corrigerent.
6.
Eramus quidem multo tempore in coenobio
degentes vitam quietam sub eorum magisterio, addito
praeposito, decanis ab eisdem constitutis. Postmodum
namque congregatio fratrum inito consilio
cum Aaron et sociis ejus, miserunt Adalfridum
unum ex eis, virum (ut nobis videbatur) bene morigeratum,
et cum eo fratres nostros ad imperatoris
clementiam, si forte dignaretur quid indignis de
abbatis electione praemonstrare. Quibus sane clementer
susceptis, electionem concessit; et, ut esset
eadem electio secundum regulae auctoritatem, satis
evidenter edocuit, saepe commemorans austeritatem
indiscreti pastoris. Cum autem reversa esset haec
eadem legatio, et intrasset monasterium Fuldam;
congregatis Fratribus Imperatoris mandatum exposuit
hoc modo: « Fratres, Ludovicus serenus Augustus
remandavit vobis salutem: electionem vero
quam petistis, hilari vultu perdonavit. Insuper etiam
hoc frequenti admonitione repetivit, ut hunc talem,
si quis sit, in hoc opus eligatis; qui vobis secundum
Deum et sanctae Regulae auctoritatem velit esse pater,
et possit. » His autem fratres auditis sermonibus
proni adoraverunt, gratias agentes imperatori.
Postea vero a senioribus persuasum est cunctae congregationi,
ut hoc negotium precibus altis Dei dispositioni
commendare studerent, et invicem colloquendo
et disputando semper ad ejus referre voluntatem.
7.
Hinc tamen interea quaestione suborta, facta
est non modica dissensio, sicut saepe fieri solet in
turba diversae voluntatis: quae tumultuando et fluctuando
non valet, nisi unitati acquiescat, portum
capere veritatis. Crescebant namque inter fratres
alternatim sermones, procedebant in publicum verba,
saepius in abscondito murmuratio: quidam hunc,