PL 105, col. 390

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

imperio natus, si legem vestram atque institutum
vobis infringere voluissem, quod absit, mihi assensum
minime dedissetis: nondum enim usque ad
sanguinem restitistis. Turpe est propter unius minas
legem veritatis et locum sanctum tam facile dimittere:
cum plurimi sanctorum pro lege Dei sui certarint
usque ad mortem, et a verbis iniquorum non
timuerint. Quare hoc fecerunt? quia fundati erant
super Christum firmissimam petram. Vos igitur,
fratres, habetis notitiam divinarum Scripturarum,
habetis praecedentium exempla sanctorum Patrum;
tenetis praeterea Regulam vobis specialiter institutam:
in quibus sine dubio vos ipsos quasi in quodam
speculo considerare potestis, quales sitis, et
quo tendatis. Quaecunque enim, ait apostolus Paulus,
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut
per patientiam et consolationem Scripturarum spem
habeamus
[(Rom. XV)]
. Nam prima legis in monte
Sinai ordinatio haec ad Moisen data est: Diliges,
inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,
et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, et ex
tota anima tua: secundo proximum tuum sicut
teipsum [(Deut. VI)]
. Vacat enim dilectio Dei,
nisi subjungatur et proximi. Plenum ergo praeceptum
est veritatis, ut maneat in sensu individua
regula charitatis. Cura ergo disciplinae monachorum
perfecta dilectio est, haec vinculum charitatis et
pacis exhortatur sine avaritia. Igitur in dilectione
sincera modus sufficiens est praesentibus, et qui
invicem diligunt, filii regni vocantur perfecte invicem

diligentes. Ipsi sunt qui manducant panem in
regno Dei; sine macula vivunt, et alieni a ruga discordiae.
Studete igitur, fratres, complacere Deo,
conversationem spiritalem habentes, divina mandata
ejus conservantes. Cum sapientia legis praecepta
in tenebris cordium vestrorum sint: nequidem
amplius aliquid sapiatis, praeter id quod simplicitas
affirmat Scripturarum Dei. Multi enim aliter de Deo
sentientes exciderunt a dilectione Dei et proximorum
suorum. Dissensiones, si quas habetis inter vos, projicite
ab invicem, scientes Deum non esse seditionis
sed pacis. Ignoscite invicem et dimittant singuli juxta
praeceptum Evangelii debita fratribus suis, et tristitias
ac simultates: et si quid est jurgii, a choro sanctorum
abigatur. Liberate corda vestra timore Dei,

ut fugato mendacio dominetur veritas, et cessantibus
bellis pacis tranquillitas redeat, ut in ea ambulare
possitis coram Deo et hominibus. Omnes aequaliter,
moneo, diligatis in Christo, ut serviatis Deo
et concordiae, et non concupiscentiis variis oculorum
vestrorum, et tumentis scientiae fraudulentiis
carnisque vitiis, e quibus oriuntur schismata, contemptus
legis Dei, contentio, malae cogitationes, quae
igne iracundiae bullientes, quasi aqua erumpunt foras,
et dispumant in corporis voluptatibus. Propter
peccata siquidem homines famem, pestilentiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.