PL 105, col. 391
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
mortalitatem, bestias perpessos esse Sapientiae liber
manifeste proclamat: quibus nimirum incommodis
ab initio mundi usque nunc humanum genus desudasse
dignoscitur, et maxime nunc; quia, ut Apostolus
ait, instant tempora periculosa, et sunt homines
se ipsos amantes, et coacervantes sibi magistros
secundum desideria cordis eorum [(II Tim. IV)] .
Quod nefas non mediocriter in quibusdam monasteriis
neque latenter, sed patenter et infeliciter regnare
videtur, cum quilibet potentiores in congregatione
personas sibi consentientes praesumptuosa
contentione abbates ordinare conantur, quatenus
illis dominantibus ipsi pariter omnium dominentur,
cunctaque monasterii ministeria eorum tantummodo,
qualecunque sit, consilio disponantur. Ex his nimirum
nascuntur praesumptiones in socios, indignationes,
judicia injusta, consilia mala, accusationes caecae,
susurrationes et caetera mala quae monasticae vitae
probantur inepta. Hinc quoque prorumpunt animositates,
contradictiones, inimicitiae, murmurationes
assiduae et caetera noxia, quibus irretiti periculo
subjacebunt. Sed his ita ubicunque sint manifestatis,
currendum est et agendum omnibus in Christo fidelibus,
ut zelo justitiae corripiantur auctores dissensionis;
et tollantur de medio fratrum qui eam operantur,
secundum Apostoli praeceptum dicentis: Auferte
malum ex vobis ipsis [(I Cor. V)]
, donec digna
satisfactione ab hujuscemodi morbo sanentur. Haec
igitur omnia, fratres mei dilectissimi, vobis ad cautelam
et salutem animarum vestrarum, prout potui,
diligenter explicare curavi. Idcirco etiam, fratres,
estote prudentes, et in hac electione vestra mentis
intuitu vigilate, ut sit secundum Deum et sanctae Regulae
institutionem. Quia si quis, ut ait Cassianus [(Inst. lib. II, cap. 3)] ,
regularibus institutis sub seniore
non fuerit eruditus, nunquam poterit ullo modo
fratrum congregationem praecedere: quia quid minoribus
obtemperaturis imperare oporteat, obediendo
non didicit, nec quid minoribus tradere debeat,
seniorum prius assecutus est institutis. Nunquam
poterit salutaria praecepta audientibus discipulis
dare, nisi qui prius universis virtutum disciplinis
fuerit eruditus; nam alios bene regere, summum
donum et gratiam Spiritus sancti verissime Patres
nostri dixerunt. Praeterea vero singula haec mala
sunt, ut beatus papa Gregorius in Libro Pastorali
commemorat, quae a subditis saepe in praelatos,
saepe a praelatis in subditos committuntur: quia et
omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsimet
sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt
rectorum suorum actiones judicant, et si ipsos regimen
tenere contingeret, se potuisse agere melius
putant. Unde plerumque fit, ut et rectores minus
prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum
oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam
is qui subjectus est, hoc, cum praelatus fuerit,
faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro
eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltim quia
judicavit, erubescat. Sed neque hoc praetereo quod