PL 105, col. 392

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

idem papa in eodem libro commemorans ait de inani
timore quorumdam praelatorum. Saepe, inquit, novimus
quod plerumque qui praesunt inordinatum sibi
metum a subditis exigunt; et non tam propter Dominum
quam pro Domino venerari volunt. Intus
enim se tumore cordis extollunt, et cunctos subditos
in sui comparatione despiciunt; nec condescendendo
consulunt, sed dominando praesumunt: qui videlicet
alta cogitatione se erigunt, et aequales se illis
quibus eos praeesse contigit, non agnoscunt. Contra
hunc tumorem per Ecclesiasticum librum dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis
quasi unus ex illis
[(Eccli. XXXVIII)]
. Hunc tumorem
per prophetam Dominus in pastoribus increpans ait: Vos autem imperabatis eis cum austeritate et potentia
[(Ezech. XXXIV)] .
Quia ergo unusquisque rector, quoties
extollitur, in eo quod caeteros regit, toties per
lapsum superbiae a summi rectoris servitio separatur;
et cum aequales sibi subditos despicit, ejus super
se dominium, sub quo omnes aequales sunt, non
agnoscit. Hi tales, fratres mei, dum a consentaneis
non tam prodesse quam congregationi praeesse coguntur,
simulata impossibilitate repugnant: et tamen
ad hoc magisterium, ad quod quasi trahuntur
inviti, nec non perveniant timent; et cum forte
pervenerint, quanta hoc prius ambitione mentis
amaverint, postmodum diversis speciebus informant. »
12.
Cumque haec et alia multa benevola voluntas
imperatoris in commune fratribus obtulisset, ait:

« Producite Patrem, quem vobis elegistis, ut videam,
et sciam quis sit. » Quo dicto, statim cum
festinatione Pater Eigil praesentabatur ejus obtutibus,
vir scilicet et maturae aetatis, et gravis aspectu:
quem intuens imperator, inquit: « Istene est ille
frater, quem sibi tota concors congregatio secundum
Dei timorem et sanctae Regulae uno ore probat ac
postulat? » Inquiunt: « Iste. » « Istum, inquit, nunc
vobis committo, fratres, secundum Dei timorem et
sanctae Regulae auctoritatem, ut sit vobis pater, pastor
et frater, juxta monasterium beati Benedicti,
qui hanc eamdem Regulam monachorum, Spiritu
sancto repletus, cum magna discretione conscripsit,
suisque secum servandam mandavit alumnis. Vos
autem filii, hunc senem Patrem vestrum sanctis

conversationibus vestris honorate, sincero amore
diligite; obedientiam vero non solum illi, verum
etiam ad omne opus bonum certatim vobis invicem
exhibere curate. Tu vero, Pater mi, juniores tuos
cum omni studio et sagacitate secundum Dei voluntatem
servare contende, quatenus in hac sancta concordia
perseverantes, ad eum pervenire mereamini,
qui ad hoc solummodo descendit de coelo, ut mundum
Deo Patri pacificaret per ipsum. Vobis igitur
scientibus legem Dei loquor, de qua nihil aliud hortor,
nisi ut legatis, et juxta possibilitatem quam Dominus
donaverit verba vertatis in opera. Immensa
vero aedificia, Pater, et opera non necessaria, quibus
familiae foris et intus fratrum congregatio fatigatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.