PL 105, col. 393
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
exhinc penitus ad mensuram dimitte; et
memento quam saepe hujus nimietatis querimonia
genitoris mei ac nostras aures inquietabat. Ad hoc
enim me, licet minus idoneum, tamen divina potentia
in hoc subrogavit imperium, ut essem oculus
caeco, et pes claudo, pater essem pauperum, et causam
quam nescirem diligentissime investigarem; ac
per hoc, hujus religionis non possum utilitatem non
loqui. Joannes vero ille Chrysostomus, de his qui
martyria aedificant, et ecclesias ornant, eleganter
commemorans ait [(Hom. 35 in Matth.)] : Ecce enim,
inquit, qui martyria aedificant, ecclesias ornant, bonum
opus facere videntur; sed et siquidem et aliam
justitiam Dei custodiunt, si de bonis eorum pauperes
gaudent, si aliorum bona per violentiam non faciunt
sua, scito quia ad gloriam Dei aedificant. Si autem
alias justitias Dei non servant, si de bonis eorum
pauperes non gaudent, si aliorum bona faciunt sua
aut per violentiam, aut per fraudem, quis tam insensatus
est ut non intelligat quia non ad gloriam
Dei faciunt aedificia illa, sed propter aestimationem
humanam? Et juste aedificant martyria, ubi pauperes
violentiam passi ab eis interpellent contra eos. Non
enim gaudent martyres, quando ex illis pecuniis honorantur
in quibus pauperes plorant. Qualis est illa
justitia munerare mortuos, et spoliare viventes? de
sanguine miserorum tollere, et Deo offerre? Illud
non est Domino offerre, sed velle violentiae suae socium
facere Deum: ut si obligatam sibi pecuniam
de peccato libenter acciperet, consentiat in peccato.
Vis domum Dei aedificare? da fidelibus pauperibus
unde vivant, et aedificasti rationabilem domum Dei.
In aedificiis enim homines habitant; Deus autem in
hominibus sanctis. Quales ergo illi sunt qui homines
spoliant, et aedificia martyrum faciunt? habitationes
hominum componunt, et habitationes Dei disturbant?
Substantiam vero, mi Pater, monasterii
tibi commissam caveto, ne audaci judicio imprudenter
effundas, nec aliquid injuste jubeas, aut constituas,
quasi liberam habeas potestatem. Hieronymus
quoque te docet, scribens ad Paulinum, ne pauperum
Christi res effundas. Quae utilitas est, inquit,
parietes fulgere gemmis, et Christum in pauperum
fame mori? Jam non sunt tua, quae possides: dispensatio
tibi credita est. Memento Ananiae et Saphirae.
Illi sua timide servaverunt: tu considera ne
Christi substantiam imprudenter effundas, id est ne
immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus;
et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitate
liberalitas pereat. Multi enim monachorum,
juxta cujusdam Patris sententiam, saecularibus actibus
et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati
prodesse cupiunt, suas animas perdiderunt.
Hinc igitur summopere cavendum tibi est, ne immoderato,
imo vero audaci judicio rem pauperum tribuas