PL 105, col. 394

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

non pauperibus, eleemosynas videlicet laicorum
fidelium, quas pro salute animae ipsorum ad
pauperes Christi nutriendos Domino contulerunt. Sed
ne quidem subjectis tibi consentias, ut res pauperibus
Christi collatas, cognatis et amicis, sive etiam
(quod pejus est) seditiosis audeant procaciter exhibere:
quia, ut scriptum est, non solum qui faciunt
mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt
poena. Regulam vero vir Dei Benedictus luculento
sermone conscripsit, in qua nihil doctrinae latentis,
nihil obscuritatis comprehendit; quapropter non indiget
expositione, sed admonitione. Haec est enim
angusta porta et arcta via, quae sequentes se ducit
ad Deum. Haec sane, in tantum discretionem, mensuram,
et charitatem te docet habere, ut etiam cum

charitate hortatus, praevaleas ipsa vitia resecare,
agere cuncta propter pusillanimes mensurate, discretionem
sancti Jacob cogitare, et semper in his omnibus
fragilitatem tuam tibimetipsi ad memoriam
revocare. Sed timeo ne sicut serpens seduxit Evam
astutia sua in deliciis paradisi Dei commanentem,
ita per adulatores et accusatores, vasa scilicet intelligibilis
serpentis, corrumpatur sensus tuus (quod
absit) et abjiciaris cum animalibus tibi subjectis in
locum miseriae et calamitatis. Quemadmodum igitur
in hoc mundo periculosissimo vivimus quasi in pelago,
ubi nunquam est minus tempestas; et si tempestas
interdum non fuerit, tamen semper timor
tempestatis; sic et in hoc mundo viventibus nunquam
est minus tentatio, et si tentatio interdum facta non

fuerit, tamen timor tentationis est semper. Ideo
rogemus divinam clementiam, quatenus nobis
conferat auxilium gratiae suae, ut non vincamur a
malo, sed ipsi malum omne vincamus. »
13.
Haec ita commemorans benevola imperatoris
voluntas, commendabat se precibus fratrum, et sic
dimisit eos ire in pace. Egressus autem de palatio
cum sociis Pater Eigil, per Moguntiam fecit iter.
Qui cum pervenisset ad urbem, susceptus est honorifice
ab Heistolfo ejusdem urbis archiepiscopo, et
facta oratione consederunt. Postea vero praesul civitatis
sic prior incipiens ait: « Nos, Pater, in primis
laudemus Dominum Deum nostrum, et gratias
illi uberes agamus, qui nos sua benignitate conduxit

in unum, ac mutua collocutione jucundos esse concessit.
De caetero quoque, Pater, dilectam familiaritatem
tuam commonere curabo, ut in hoc suscepto
regimine vitam tuam atque doctrinam ita componas,
ut tibi atque omnibus, qui tuo subduntur imperio,
ad aeternam proficiat sanitatem. Talem te filiis tuis
patrem exhibere contende, qualem tibi et fratribus
tuis tecum paulo ante fieri postulabas: cujus petitionis
et optionis exemplar a vobis hoc modo dictatum
ac scriptum Carolo praesignabatur Augusto.[Hoc
igitur, clementissime imperator, quod maxime nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.