PL 105, col. 395

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

necessarium esse judicavimus, prae omnibus optabamus;
id est unitatem et concordiam cum abbate
nostro habere, sicut cum anterioribus nostris abbatibus
habuimus; et misericordiam et familiaritatem,
pietatem et modestiam in illo sentire; et ut
etiam benignus infirmis, propitius delinquentibus,
affabilis fratribus, moestorum consolator, laborantium
adjutor, benevolorum auxiliator, bene certantium
hortator, lassorum refocillator, cedentium sustentator,
cadentium restaurator; omnes fratres amaret,
nullum odiret, et nullum zeli vel livoris dolo
persequeretur; fieretque non turbulentus vultu, non
anxius animo, non nimius in judicio, non obstinatus
in consilio; sed hilaris facie, laetus mente, discretus
in opere, consentiens in utilitate; et quando aliquis

de fratribus praeoccupatus fuerit in aliquo delicto,
non statim tyrannica vindicta illum excruciaret; sed
misericordi disciplina corrigere festinaret, conversumque
clementer susciperet, nec prava suspicione
denuo illum fatigaret, neque perpetuo odio exterminaret.]
Quid enim, Pater, altius vel manifestius de
hujusmodi persona poterit explicari? En igitur, clarum
est, qualem tibi Patrem prius fieri voluisti, talis
esto nunc fratribus tuis, et habebis laudem ex
Deo et hominibus bonae voluntatis. »
14.
Cumque autem haec et alia moneret, praecepit
ministris ut refectionem dignius propter hospites more
solito praepararent, ipse vero laudes Deo interea referendas
ad ecclesiam repedabat. Postea quoque abbatem
cum suo comitatu honorifice suscepit in domum,

et mensa reposita, cum gratiarum actione
sumpserunt pariter cibum. Lectio plane legebatur ad
mensam secundum dispositionem sacerdotis: qua
nimirum finita, orta est inter eos collocutio spiritalis,
ut cibo scilicet corporali cibus subveniret spiritalis;
et utilitas ecclesiarum Dei multifaria narratione
disputabatur apud eos. Erat enim uterque laetus
in Deo. Gaudebat quidem speculator ( archiepiscopus )
quod Christum suscipere meruisset in hospite:
Pater vero laetabatur quod in ministro Christi
vera Christi susceptio claruisset.
15.
Postquam vero se diversis utilitatibus mutuo
roborassent, petita licentia Pater Eigil a pontifice
benedictus, profectus est Fuldam: quo nimirum

veniente obviam ei fuerunt monachi sui, qui eum
honore condigno suscipientes, ad orationem duxerunt.
Expleta namque oratione in oratorio prostrati
solo salutaverunt abbatem: quibus clementer et humiliter
resalutatis, osculabatur eos pacifice, cantans
pariter cum illis more Patrum canticum David hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.