PL 105, col. 396
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
modo: Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres
in unum. Et facta est laetitia magna in ecclesia
ibidem in nomine Domini congregata.
16.
Non multo igitur post haec temporis intervallo
coepit hic venerabilis vir magno Dei cultus
amore ecclesiae mundare loca; pavimenta refundi
constituit; altaria nihilominus locis congruis fieri
demandavit, in summo lapidibus cooperta politis. In
eadem vero ecclesia duas cryptas magnifico opere
collocavit; unam, quae respicit solis ortum; alteram,
quae solis occasum intendit.
17.
Cumque haec et alia multa diversarum specierum
ornamenta in templo Dei collocasset, accepto
fratrum consilio, misit epistolam ad Heistolfum archiepiscopum,
ut dignaretur venire ad dedicandam
ecclesiam in laudem Dei omnipotentis constructam:
quatenus per haec piae operationis officia, utrisque
a Deo merces maneret in futuro, ac benigna memoria
sanctae orationis apud homines frequentaretur
in mundo. Venit igitur archiepiscopus juxta petitionem
abbatis tempore sibi condicto. Venerunt nihilominus
alii quamplurimi episcopi, abbates, presbyteri,
comites, ab abbate monasterii honorifice invitati.
Insuper etiam fama vocante, vulgus ordinis
inferioris ad templi hujus dedicationem, e diverso
veniens confluxit in unum. Interea quoque venerat
alma dies dedicationis illustrata solis perpetui
luce corusca. Processit pontifex cum omni ornatu
ecclesiae, et dedicavit templum in monasterio Fuldae
constructum in honorem sancti Salvatoris, Dei videlicet
et Domini nostri Jesu Christi: et translatum
est corpus martyris Christi Bonifacii in locum quem
praeparaverat ei Pater Eigil, una cum fratribus suis,
sicut in sequenti libro manifestissime continetur [(Cap. 17)] .
In dedicatione vero templi, populus Dei
decantabat Deo laudem, et in ore eorum dulcis resonabat
sonus. Et erat jucunditas magna III ecclesia
Dei in ejus nomine congregata.
18.
Cumque igitur opus Dei perficeretur, praesul
invitabatur ad mensam, ut refectus cibo spiritali,
propter infirmitatem corporis reficeretur et carnali.
Erat enim ibi ad mensam recitata lectio legis Dei,
et interdum intermista quaestio lectionis: qua sane
perlecta, oriebatur inter eos, sicut erant graves
animoque insignes, confabulatio spiritalis; et diversae
utilitates ecclesiarum Dei multipliciter apud
eos agebantur. Post refectionem vero surgentes a
mensa dixerunt versum: atque hinc vespertinis laudibus
celebratis, et completorio finito, somno capti
quieverunt.