PL 105, col. 397

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

19.
Altera quoque die, duas ecclesiae cryptas
Humbertus chorepiscopusjussu archiepiscopi sui
Heistolfi consecravit, atque omne opus ipsius dici,
divina sibi auctoritate commissa, cum summa reverentia
timoris Dei reverenter explevit. Cujus nimirum
dedicationis diem, tempus, numerum, et annum,
simul etiam et sanctorum nomina, quorum
reliquiae ibidem plantatae sunt, disciplinabiliter litteris
inserendo Rabanus magistermemoriae commendavit.
Haec igitur sancta et salutifera solemnitate
peracta, reversus est pontifex et omnis populus gaudens
in tabernacula sua.
20.
Pater namque monasterii dehinc sedulus, addiscens
communis vitae gaudia, cum consilio et fratrum
consensu ecclesiamparvam aedificavit rotundam,

ubi defuncta corpora fratrum sepulturae
tradita requiescunt, quam coemeterium vocant, quod
Graece dicitur κοιμητήριον, Latine vero dormitorium
interpretatur. Cujus etiam aedificii structura subtus
terram, ubi pervium circuit antrum, ab una columna
lapidea in medio posita, arcubus hinc et inde
in eamdem compaginatis, valenter exsurgit: supra
vero octonis subrigitur columnis, atque in summitate
operis lapide concluditur uno. Hoc siquidem
aedificium Pater iste venerandus ac supra commemoratus
magister cum sociis, nescio quid magni
fingentes, divino magisterio docti, quod tamen ipse,
salva fide, Christi et Ecclesiae puto praesignari posse
figuram. Paulus namque apostolus, qui et ipse vas
electionis a Domino appellatur, de Ecclesia Christi

ex lapidibus vivis, hoc est sanctis hominibus compaginata,
quod sit habitaculum Dei, suis auditoribus
manifeste pronuntians, ait: Templum enim Dei sanctum
est quod estis vos [(I Cor. III)]
. Cujus tecturae
princeps et conditor est Christus Jesus, fundamentum
scilicet columnaque manens semper immobilis
perpetuae majestatis virtute: in quo omnis aedificatio
constructa crescit in templum sanctum in Domino.
Quid vero significet hoc quod in summo uno
lapide istius aedificii perfectio consummatur; idem
doctor insinuat, qui nos intenta mente docet orare,
ut ille, qui coepit in nobis opus bonum, perficiat
usque in diem Christi Jesu [(Philipp. I)] , quatenus
cuncta operatio nostra a Deo semper incipiat, et per
eum coepta finiatur. Octo igitur columnae in hoc

templo Domini stantes octo beatitudinibus, quas
ipse Dominus in Evangelio comprehendit, convenienter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.